Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER PRIMVS. Dico has lineas k N, L M, rectas eſſe, ſeq́ mutuo ſecare in centro E. Cum enim circulus maximus
A N C k, per centrum E, tranſeat, per propoſ. 6. lib. 1. Theodoſii, ſecabit vtique conicas ſuperfi-
cies E F G, E H I, per verticem E, atque adeo per axem A C, quòd idem circulus A N C K, per po-
los mundi A, C, tranſeat. Quare communes ſectiones circuli, & conorum, nempe E k L, E M N,
triangula erunt, per propoſ. 3. lib. 1. Apoll. ac propterea E k, E L, E M, E N, communes ſectiones
ciuídem circuli, & conicarum ſuperficierum, rectæ lineæ erunt. Dico adhuc rectas E K, E N, & EL,
E M, in directum eſſe conſtitutas. Cum enim duo latera E C, E L, trian-
guli E C L, (coniunctis prius rectis
A M, C L) ęqualia ſint duobus lateri-
bus E A, E M, trianguli E A M, quòd
omnia ducantur è centro ſphæræ ad
eius ſuperficiem: ſint autem & baſes
C L, A M, æquales, ex theorem. 2. ſcholij propoſ. 21. lib. 1. Theodoſii,
propterea quòd circuli F G, HI, ſunt
æquales; erunt anguli C E L, A E M,
æquales: Ac proinde cum A C, ſit re-
cta linea, nempeaxis, conſtituent quo-
que rectæ E L, E M, per ea, quæ ad pro-
poſ. 15. lib. 1. Euclidis ex Proclo oſten-
dimus, vnam lineam rectam L M. Eſt
igitur linea L M, communis nimirum
ſectio conicarum ſuperficierum, & cir
culi A N C K, recta. Eademq́ ratione
& k N, recta erit linea, nec non & com
munes ſectiones reliquorum circulo-
rum horariorum, & dictarum ſuper-
ficierum conicarum, ſecantes ſeſe mutuo in centro E, per quod tranſeunt. Quod primo loco
erat oſtendendum.

49.1.

0065-01
10
8. primi.
20
30

SINT rurſus circuli horarum ab ortu, vel occaſu K R N Q, L P M O, tangentes parallelos
F G, H I, in punctis K, L, M, N, in quibus eoſdem ſecat circulus horarius à meridie, vel media no-
cte A N C K, vt propoſ. 9. huius lib. eſt demonſtratum. Dico eos conicas ſuperficies tangere in
lineis rectis K N, L M, in quibus eaſdem ſuperficies ſecari demonſtrauimus à circulo A N C k. Sit enim recta S T, communis ſectio planorum, in quibus circuli F G, L M, quæ per definitionem
lib. 2. Theodoſii, vtrumque circulum tanget. Et quia circulus L P M O, maximus, per propoſ. 6. lib. 1. Theodoſii, tranſit per centrum ſphæræ E, manifeſtum eſt, ipſum tranſire per rectam L M,
quæ ex L, in M, per centrum E, extenditur: alioqui, ducta in circulo L P M O, recta ex L, in M,
clauderent duæ rectæ lineæ, nempe ea, quæ modo ducta eſt, & L M, ſuperficiem, quod eſt abſur-
dum. Dico iam, circulum L P M O, conicas ſuperficies tangere in recta L M, nullo autem modo
ſecare. Si namque eas ſecaret, fierent communes ſectiones, triangula, per propoſ. 3. lib. 1. Apollo-
nij, quorum baſes in parallelis F G, H I, exiſterent, quandoquidem circulus L P M O, per verticẽ
E, conicarum ſuperficierum tranſit. Igitur communis ſectio planorum, in quibus circuli F G,
L M, ſunt, circulum F G, ſecaret, faciens nimirum baſim trianguli in circulo F G, quod eſt abſur-
dum. Tangit enim ipſum, vt dictum eſt, ex definitione lib. 2. Theodoſii. Tangit ergo circulus
L P M O, conicas ſuperficies E F G, E H I, in recta L M, eademq́; eſt ratio in cæteris, quod ſecun-
do loco propoſitum erat. Circuli igitur horarũ à meridie, vel media nocte, ſecant ſuperficies, & c. Quod erat demonſtrandum.

49.1.

40

50. THEOREMA 12. PROPOSITIO 14.

50
Lineæ horarum
à mer. uel med.
noc. ſecant ſe-
ct@ones coni-
cas, quas pla-
num horologii
in conis, quorú
baſes ſunt pa-
rall elus ſemper
apparentiũ ma-
ximus, & maxi-
mus ſemper la-
tentium efficit,
in punctis, in
quibus eaſdem
tangunt linez [?]
horarum ab or.
uel occ.

LINEAE horarum à meridie, vel media nocte ſecant communes
ſectiones plani horologij cuiuſcunque, & ſuperficierum conicarum,
quarum vertex eſt centrum mundi, baſes autem duo paralleli tangentes
Horizontem, quorum vnus eſt maximus ſemper apparentiũ, alter vero
maximus ſemper latentium: In punctis autem ſectionum eaſdem com-
munes ſectiones tangunt lineæ horarum ab ortu, vel occaſu.

QVONIAM circuli horarum à meridie, vel media nocte ſecant ſuperficies has conicas li-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer