Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES quoque puncta reperientur ſine circulo per ſolum axem. Si namque lumen, vel oculus axi ita ap-
plicetur, vt axis in plano horologii per puncta horarum prius inuenta tranſire videatur, noten-
turq́ue rurſum puncta aliquot in plano horologii, per quæ axis tranſire conſpicitur, ducendæ
erunt per hæclineæ horariæ, vt prius. Quòd ſi quando filum per aliquam horam extenſum in
circulo, dum in plano Aequatoris iacet, æquidiſtet plano horologii, vel cum eo non conueniat,
ducenda erit illa hora per centrum horologii ad meridianam lineam perpendicularis: qualis eſt
hora 6. à mer. vel med. noc. in horologio horizontali, Verticali, Æquinocti [?] ali, & inclinato ad
Horizontem. Vel certe, vbi horologium centro caret, illa hora deſcribi nequit, cuiuſmodi eſt ho-
ra 6. à mer. vel med. noc. in horologio polari.

522.1.

40
Horæ à mer. &
med. noc.
50

ARCVS ſignorum ita delineabuntur. Firmato circulo, vt proxime dictum eſt, applicetur
filum ex centro E, egrediens ſingulis radijs ſignorum, ita vt radat circulum, & circumducto cir-
culo puncta in plano horologii, etiam in ipſis lineis horariis, ſignentur. Per hæc enim arcus ſi-
gnorum deſcribendi erunt. Pro ęquinoctiali vero linea inuenientur per radium Aequatoris pun-
cta in recta linea iacentia, quę quidem per puncta horarum per circulum, dum in plano Aequato-
ris collocabatur, inuenta tranſibit.

522.1.

Ar@@s ſ [?] ignorũ.
10

EADEM ratione arcus longitudinum dierum deſcribentur, ſi ex centro E, radii longitudi-
num dierum emittantur, & c. Sed ſatis erit, ſi puncta arcuum diurnorum, qui ad deſcriptionem
horarum ab or. & occ. inæqualiumq́ue requiruntur, in lineis horarũ à mer. & med. noc. notentur.

522.1.

Arcus longitu-
dinum dierum.

HORAE ab or. & occ. atque inæquales deſcribentur per arcus diurnos, vt in præcedentibus
explicatum eſt.

522.1.

Horæ ab or. &
occ. atque in-
æquales.
20

LINEA horizontalis ita ducetur. Firmato circulo A B C D, vt diximus, cum meridiana
linea deſcribebatur, vt nimirum in Meridiano circulo collocatus ſit, applicetur filum ex centro
E, egrediens ad lineam Horizontis E F, ita vt circulum radat, noteturq́ue punctum, vbi plano ho
rologii occurrit, quod neceſſario in linea meridiana exiſtet; & per illud punctum linea recta du-
catur Horizonti æquidiſtans, quæ in horologiis ad Horizontem rectis lineam meridianam ad an-
gulos rectos ſecabit, tranſibitq́ue per locum ſtyli, & per horam 6. à mer. vel med. noc. in linea
æquinoctiali. Hæc enim erit linea horizontalis. Vbi autem centrum horologii non habetur, vel
linea meridiana cõmode haberi nequit, ducenda erit linea horizontalis per horam 6. à mer. vel
med. noc. in linea æquinoctiali æquidiſtans Horizonti.

522.1.

Horizontalis li
mea.

LOCVS gnomonis erit punctum illud horologii, in quod perpendicularis ex illo puncto
axis, vbi centrum circuli A B C D, firmatum eſt, ad planum horologii demiſſa cadit. Quod qui-
dem punctum facile inuenietur, ſi ex dicto puncto axis, tanquam polo, in plano horologii circu-
lus deſcribatur. Centrum enim huius circuli erit locus ſtyli: Cuius longitudo eſt ipſamet per-
pendicularis ex dicto puncto axis in planum horologii, nempe in centrum circuli proxime de-
ſcripti, cadens.

522.1.

Locus, & longi-
tudo ſtyli.
30

NON aliter horologium horizontale per prædictum inſtrumentum conſtruetur, præſertim
cum ingens aliquod horologium deſcribendum proponatur. Nam in paruis non commode id
fieri poterit, quòd difficulter tunc circulus A B C D, circa axem circumducatur, vt perſpicuũ eſt.

523. DEHOROLOGIORVM DESCRIPTIONE IN QVOCVNQVE
plano per vmbram ſtyli horologij alicuius horizontalis, vel alterius cuiuſpiam. CAP. XXXI.

NON videtur omittendus hoc loco modus deſcribendorum horologiorum facilimus, ac
ſimpliciſſimus, traditus à Ioan. Bapt. Vimercato in libello de horologiorum deſcriptione,
qui ferè eſt eiuſmodi. Firmato horologio horizontali accurate deſcripto in tabella aliqua plana,
in qua ſit ducta recta linea reſpondens lineę meridianę horologii horizõtalis, firmetur in eadem
tabella planum aliud, quod vel illi adhæreat, ſi horologium aliud horizontale deſcribendum ſit; vel ad ipſam rectum ſit, aut inclinatum, ita vt lineam meridianam tabellæ ad angulos rectos ſecet,
ſi deſcribendum ſit horologium Verticale, aut Aequinoctiale, aut@ polare, inclinatumve ad Hori-
zontem; vel meridianam lineam ſecet ad angulos inæquales, ſi declinans horologium à Vertica-
li proponatur delineandum, ſiue illud inclinatum ſit ad Horizontem, ſiue non; vel denique li-
neam meridianam nullo modo ſecet, ſed in tabella faciat lineam ei parallelam, ſi horologium Me
ridianum, aut ab Horizonte declinans conſtruendum ſit, habita ſemper ratione declinationis, in-
clinationisq́ue horologii deſcribendi. Deinde in aſſumpto loco ſtyli in plano horologij deſcri-
bendi figatur gnomon cuiuſcunque magnitudinis rectus ad horologii planum: Mota autem ta-
bella in loco, vbi à Sole illuſtretur, hinc inde, donec extremitas vmbræ ſtyli in horologio hori-
zontali cadat in ſingulas horas tropici ♋, notentur ſingulæ extremitates vmbrarum ſtyli in futu-
ro horologio. Ita enim inuenta erunt puncta horarum tropici ♋, in horologio futuro. Quòd ſi
idem fiat in tropico ♑, & in linea æquinoctiali, vel in quocunque alio arcu ſignorum, vel deniq; in quacunque alia linea horologii, etiamſi horaria non ſit, & puncta reſpondentia in futuro ho-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer