Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SEPTIMVS. tum eſt, quando res exiget. In figura nulli ducti ſunt, quia non eodem modo ſe habent in omni-
bus regionibus. Vnde ſatis eſt, ſi occultè ducantur pro data latitudine loci. Supputata quoque à
recta A E, verſus D, altitudine poli vſque ad F, ducatur recta E F, cui aſcribatur [Horizon]: Eo-
demq́ue modo à recta E D, verſus C, numerata eadem poli altitudine vſque ad G, ducatur recta
E G, cui [Verticalis] aſcribatur. Poſtremo in oppoſita facie circuli A B C D, affigatur ad angulos
rectos in centro cylindrus perforatus E H, vt axis I K, ei imponi poſſit. Eodem modo in eadem
facie oppoſita in diametro A C, ſtatuantur duo arcus circulorum perforati I, k, vt idem axis per
ea commode tranſire poſſit, facto prius ſimili etiam foramine in cylindro E H. Hac ratione con
ſtructum erit inſtrumentum ad deſcribenda horologia in quocunque plano ad quamlibet latitu-
dinem loci, hoc modo.

522.1.

40
50
10

PROPE murum, in quo horologium deſcribendum eſt, ſiue is ad Horizontem rectus ſit, ſi-
ue non, ſtatuatur planum aliquod firmum Horizonti parallelum, tanto interuallo, plus minus,
à muro diſtans, quantus futurus eſt gnomon horologii deſcribendi. Hoc autem planum, ne
impedimento nobis ſit in horis delineandis, commodiſſime collocabitur in ligno quopiam, aut
ferro in muro infixo, ita vt Horizonti æquidiſtans ſit. In hoc plano inuenta linea meridiana,
firmandum erit inſtrumentum A B, ita vt recta C D, lineæ meridianæ congruat, punctumq́; D, ad
boreã, & C, ad auſtrum vergat. Quo firmato, imponendus erit clauus I L, qui in axe I K, eſt, cen-
tro F, & axis ipſe cochleola L, aſtringendus, circumducendusq́ue circa centrum F, donec per fo-
ramen P, gradus altitudinis poli illius loci, pro quo horologium deſcribitur, in quadrante
conſpiciatur: Hoc enim perſpecto, aſtringendus erit axis cochleola O, vt amplius neque ſurſum,
neque deorſum moueri poſſit, ſed permaneat in proprio ſuo ſitu, vſque ad finem deſcriptionis.

522.1.

Vſus prædicti
inſtrumenti.
20

DEINDE circulus A B C D, axi imponatur per foramina K, E, I, ita vt I, polum arcticum,
& K, antarcticum reſpiciat, circumuertaturq́ue, donec filum perpendiculi ex centro E, libere de-
miſſi ſuperficiem circuli radat, atque adeo lineæ E G, Verticalis circuli congruat, quandoqui-
dem Verticalis circulus per centrum E, tranſiens ad Horizontem, vt & perpendiculum, rectus
eſt, facitq́ue cum axe verſus polum antarcticum angulum complementi altitudinis poli, qualis
eſt angulus G E C. Aſtringatur autem circulus ad axem cochleolis I, & K, vt hinc inde dimoue-
ri nequeat, noteturq́ue diligenter punctum axis, cui congtuit centrum huius circuli, quod ver-
tex ſtyli appellari poteſt. Circulus autem ipſe in Meridiani plano collocatus tunc erit. Stabili-
to ita circulo, extendatur ex centro E, filum radens circuli ſuperficiem vſq; ad planum horologii,
ſigneturq́; punctum, in quod filum cadit: Eodemq́; filo circulum radente notetur alterum pun-
ctum in muro, vel etiam plura ſiue ſurſum, ſiue deorſum. Nam recta coniungens hæc puncta erit
linea meridiana, quæ in muris ad Horizontem rectis recta erit ad Horizontẽ, & in omnibus trã-
ſibit per centrum horologii, quod indicabitur à filo ex centro E, egrediente, axemq́ue radente. Hocautem centrum accuratius inuenietur, ſi duo fila ex cẽtro E, egrediẽtia axẽ in partibus oppoſi
tis radant, ſignenturq́; duo puncta in plano horologii. Mediũ enim punctũ inter hæc erit horo-
logii centrum. Quod ſi linea@meridiana vel non cõmode, vel nullo modo in plano horologii du-
ci poſſit, vt fit in muris parum à Meridiano deflectentibus, firmanda erit tabula aliqua ad mu-
rum verſus boream, ita vt auſtrum reſpiciat, & in ea, vt prius, linea meridiana inueſtiganda.

522.1.

30
Linea meridia-
na.
Centrum horo-
logii.

ALIAE horæ à mer. & med. noc. ita depingentur. Amoueatur circulus A B C D, & per ca-
nalem E H, axi imponatur, ita vt centrum E, rurſus congruat illi puncto prius notato in axe, quod
verticem ſtyli appellauimus, & canalis ad polum antarcticum vergat: admoueaturq́ue annulus
Q R, ad extremitatem canalis, & cochleola S, ita aſtringatur ad axem, vt circulus deorſum moueri
non poſſit. Circumuoluatur autem circulus circa axem, donec punctum A, ſurſum vergat, & C,
deorſum, punctum vero B, ad ortum, & D, ad occaſum ſpectet, ac filum ex centro E, egrediens,
radensq́ue circulum pertingat ad lineam meridianam inuentam: ac denique in hoc ſitu circulus
ita firmetur cocheolis in canali E H, poſitis, vt hinc inde non poſſit moueri. Manente enim cir-
culo in hoc ſitu, nempe in plano Aequatoris, ſi filum ècentro emiſſum, & circulum radens ſin-
gulis horis cõgruat, punctaq́ue in plano horologii notentur, inuenta erunt puncta, quæ lineis re-
ctis cum centro horologij inuento connexa dabunt lineas horarum à mer. & med. noc. Quòd ſi
forte centrum horologij non habeatur, ducemus eaſdem lineas hoc modo. Imponatur rurſum
circulus axi per foramina K, E, I, vt E, centrum vertici gnomonis congruat, firmeturq́ue annulo
Q R, vt deorſum moueri nequeat. Deinde circumuoluatur toties circulus, donec filum ex cen-
tro emiſſum, & circulum radens ad ſingula puncta horarum inuenta in plano horologii applicari
poſſit, ita vt circulus cum planis ſingulorum horariorum circulorũ coniungatur in illa circum-
uolutione. & beneficio fili alia puncta ſiue ſurſum, ſiue deorſum pro ſingulis horis inquirantur,
vt de linea meridiana diximus. Si enim puncta hęc pro qualibet hora inuenta coniungantur li-
neis rectis, deſcriptæ erunt rurſum lineæ horariæ. Verum poſteriora hæc puncta commodius
fortaſſis inuenientur lumine aliquo, vel radio viſuali. Nam ſi lumen, vel oculus circulo ita appli-
cetur, vt circulus ipſe in plano horologii linea recta appareat tranſiens per puncta horarum prius
inuenta, notenturq́ue in illa linea aliquot puncta, tranſibunt per ea lineæ horariæ, vt prius. Eadem

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer