Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SEPTIMVS. circulus cuiuslibet magnitudinis, qui in 24. partes æquales diſtribuatur, initio facto à recta L M,
quæ ex centro L, ducitur per punctum M, vbi æquinoctialis linea, & meridiana ſe interſecant,
vel à recta L α, ducta ex eodem centro L, per punctum α, vbi coeunt horizontalis linea, & æqui-
noctialis, ſen linea horę 6. Neceſſe eſt autem duas re-
ctas L M, L α, ſe ſe in L,
ad rectos angulos interſe-
care, ſi nulla in re commiſ-
ſus fuerit error. Quòd ſi
ęquinoctialis linea paral-
lela ſit meridianæ lineæ,
vt in ſexta figura, ducenda
erit loco rectæ L M, recta
eidem meridianę paralle-
la, quæ rectam L α, ad an-
gulos rectos ſecet. Iam ſi
ex L, per diuiſionum pun-
cta rectæ occultæ ducan-
tur, ſecabitur æquinoctia-
lis linea in pũctis, per quæ
ex centro ρ, ducendæ ſunt
lineæ horarum à mer. & med. noc. vel quando cen
tro caret horologium, vt
in tertia figura, per quę ip-
ſi lineæ meridianæ, vel li-
neæ ſtyli, axive ducendę
ſunt parallelæ, & ad ęqui-
noctialem lineam perpen-
diculares pro horis à mer. vel med. nocte.

521.1.

0639-01
10
20
Lineæ horarun@
à mer. & med.
no [?] c,
30
Horar@or@@.

ORDO horarum hic
eſt. In planis, quæ ad au-
ſtrum ſpectant, portio li-
neæ meridianæ a centro
horologii ρ, verſus æqui-
noctialem lineam extenſa,
vt in prioribus duabus fi-
guris, vel tota linea meri-
diana, vbi centrum deeſt, vt in tertia figura, demonſtrat horam 12. meridiei; quæ verò ei ſunt
ad dexteram in linea æquinoctiali, (nobis ad horologium verſus boream conuerſis) horas pome-
ridianas, & quæ ad ſiniſtram, antemeridianas ſignificant: reliqua vero portio meridianæ lineæ à
centro inchoata oſtendit horam 12. mediæ noctis; quemadmodum in Verticali horologio au-
ſtrali. In planis autem ad boream ſpectantibus, exiſtente quidem linea æquinoctiali infra centrum
horologii ρ, in linea indicis, vt in quarta figura, portio lineæ meridianæ à centro ρ, verſus æquino
ctialem lineam porrecta indicat horam 12. meridiei; quę vero (nobis ad horologium verſus au-
ſtrum conuerſis) ei ſunt ad dexteram in linea æquinoctiali, horas antemeridianas, & quæ ad ſini-
ſtram, pomeridianas demonſtrant: reliqua autem portio lineæ meridianæ vltra centrum verſus
partes ſuperiores extenſa, ad horam 12. medię noctis pertinet; non ſecus, atque in horologio
horizontali. Exiſtente vero æquinoctiali linea ſupra horologii centrum ρ, in linea ſtyli, vt in po-
ſtremis duabus figuris, portio lineę meridianæ à centro ρ, verſus lineam æquinoctialem produ-
cta, vel certe, vbi parallelæ ſunt ęquinoctialis linea, & meridiana, vt in ſexta figura, portio ad par-
tes ſuperiores tendens, denotat horam 12. medię noctis; horæ vero ad dexteram lineæ meridia-
nę in æquinoctiali linea deſcendentes (nobis ad horologium verſus auſtrum conuerſis) ſunt ante-
meridianæ, & pomeridianę ad ſiniſtram: reliqua vero portio meridianæ lineæ infra centrum ho-
rologii ρ, ad horam 12. meridiei ſpectat; non ſecus, ac in Verticali horologio boreali.

521.1.

40
50
Qua ratione li-
neæ horariæ in
plano declinan
te, ſi mu@q̃ue in-
clina@o ex hori-
zontali horolo-
gio deſcriban-
t [?] ur.

QVOD ſi ex puncto F, egrediantur rectæ efficientes cum recta F E, eoſdem angulos, quos
cum linea meridiana conſtituunt lineæ horariæ in horologio Aſtronomico horizõ tali, vt cap. 23. docuimus in horologio declinante à Verticali, ſecabitur horizõtalis linea α E, in punctis, per quę
rectę emiſſæ ex centro ρ, vel vbi centrum non habetur, ipſi meridianæ lineæ ęquidiſtantes lineæ
rectæ ductæ dabunt lineas horarum à mer. & med. noc. vt prius.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer