Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES C, per K, locum ſtyli recta C k, quæ linea ſtyli dici poteſt, quam recta ex α, ducta ſecet ad angulos
rectos in G, erit recta α G, linea æquinoctialis. Poſt hęc excitetur ex K, recta K I, ad C K, perpen
dicularis, & ſtylo K F, æqualis. Recta enim ducta C I, dabit axem mundi, quem coniuncta recta
G I, ad angulos rectos ſecabit, ſi erratum non eſt. Iam vero in linea ſtyli C K, ſumpta recta G L,
ipſi G I, æquali, deſcribatur ex L, circulus cuiuſcunque magnitudinis, qui in partes 24. æquales
diſtribuatur, initio facto à recta L M, quæ ex L, ducitur per punctum M, vbi æquinoctialis linea
meridianam interſecat, quæ quidem recta L M, neceſſario ductain rectam L α, ad angulos rectos
ſecabit, ſi erratum non fuerit Si enim per centrum L, & puncta diuiſionum rectæ occultæ egre-
diantur, ſecabitur linea æquinoctialis in punctis, per quæ rectæ emiſſæ ex C, dabunt horas à mer. & med. noc. hoc ordine. In horologio, quod ad meridiem ſpectat, portio lineæ meridianæ à cen-
tro C, verſus æquinoctialem lineam monſtrat hora@m 12. meridiei, & reliqua portio incipiens
ab eodem centro C, horam 12. mediæ noctis. Lineæ verò præcedentes meridianam lineam ad
ſiniſtram, hoc eſt, ad partes A, indicant horas poſt mediam noctem, vel ante meridiem, ſequen-
res denique eandem ad dexteram, id eſt, ad partes B, horas poſt meridiem demonſtrant: qua-
rum ordo, & numerus progreditur in recta A B, vel linea æquinoctiali à ſiniſtra ad dexteram. In
horologo autem, quod ad ſeptentrionem vergit, portio lineæ meridianæ à centro C, verſus lineã
æquinoctialem indicat horam 12. mediæ noctis, & reliqua portio horam 12. meridiei. Lineæ
autem meridianam lineam præcedentes in recta A B, vel linea æquinoctiali ad ſiniſtram oſten-
dunt horas à meridie, & quæ ad dextram ſunt, horas à media nocte: quarum ordo, & numerus
progreditur quoque à ſiniſtra ad dexteram in linea ęquinoctiali, vel recta A B.

509.1.

Deſcriptio horo
logii Aſtrono-
mici à Verticali
declinantis.
40
50
Linea meridia-
na.
Centrum [?] horo-
logii.
Linea ſtyli.
Linea æquino-
ctialis.
Axis mundi.
0618-01
10
20
30
Lineæ horarum
@ mer. & med.
n [?] oc.
40

CAETERVM eędem lineæ horariæ commodiſſimè ducentur hac ratione. Ex puncto F,
egrediantur rectæ efficientes cum F E, eoſdem angulos, quos in horizontali horologio lineæ ho-
rariæ cum linea meridiana conſtituunt, nempe linea horæ 6. qualis eſt F α, angulum rectum, & c. quod facile fiet, ſi ex centro horologii horizontalis deſcribatur arcus circuli omnes horarias lineas
ſecans, & ei æqualis ex F, verſus rectam A B. Si enim ex illo arcu omnia horaria interualla, initio
facto à linea meridiana, transferantur in hunc, initio facto á recta F E, erunt rectæ ex F, per pun-
cta huius arcus emiſſæ lineæ horariæ reſpondentes lineis horariis in horologio horizontali. Vbi
ergo hæ lineæ rectam A B, interſecant, per illa puncta rectæ ex centro C, eductæ dabunt horarias
lineas, vt prius. Arque hoc modo facile prior deſcriptio poterit examinari, & corrigi, ſi error for
tè aliquis in ea commiſſus fuerit. Immo poſterior hæc ratio hotariarum linearum ducendarum
perutilis eſt ad illas lineas ducendas, quæ vel nullo modo, vel vix, niſi in punctis remotiſſimis li-
neam ęquinoctialem interſecant, qualis eſt in propoſito exemplo linea horæ 4 & 3.

509.1.

Qua ratione li-
neæ horariæ ex
horologio hori
zont [?] ali deſcri-
bantur.
50

QVOD ſi quis dubiter, an recte hac ratione lineæ horariæ ducantur, demonſtrabimus id bre
uiter, hoc modo. Intelligatur triangulum α F E, moueri circa rectam α E, donec rectum ſit ad
planum horologii, atque adeo F, vertex ſtyli idem ſit, quod centrũ mundi, ipſumq́ triangulum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer