Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

0617-01
10
20
30

ANTIQVVM quoque horologium facili negotio deſcribi poteſt per areum diurnum ho-
rarum 18. & nocturnum horarum 6. vt in ſuperioribus factum eſt, & ex tabellis in hunc vſum
confectis in ſcholio propoſ. 33. lib. 1. colligitur, perſpicueq́ue in appoſita figura apparet.

508.1.

Alia deſeripti@
horologii Aequi
noctialis Anti-
qui per arcum
diurnum hora
rũ 18. & noctur
nũ horarum 6.

509. DE HOROLOGIO ASTRONOMICO, QVOD
à Verticali circulo declinat. CAP. XXIII.

ANTE omnia inueſtiganda eſt declinatio plani, in quo horologium deſcribendum eſt, vt
propoſ. 23. lib. 1. & in ſcholio eiuſdem tradidimus. Quoniam enim ibi copiose de declina-
tione, inclinationeq́ue planorum diſſeruimus, nihil prorſus hoc loco ea de re dicendum eſſe vi-
detur. Inuenta autem declinatione, ad deſcriptionem horologii à Verticali declinantis aggredie-
mur, hoc modo. In plano horologii, aſſumpto loco ſtyli vtcunque in K, ducantur per K, duæ re-
ctæ A B, D F, ſeſe in k, ad angulos rectos ſecantes, vel ſi planum ſtabile ſit, & ad Horizontem re-
ctum, ducatur per K, recta A B, H orizonti æquidiſtans beneficio libellæ, & perpendiculi, quam
ad rectos angulos ſecet D F, perpendicularis ad Horizontem: Vel certe primo loco ducatur be-
neficio perpendiculi recta F D, ad Horizontem perpendicularis, quam in K, ſecet ad rectos angu-
los recta A B, Horizonti æquidiſtans. In F D, autẽ ſumpta longitudine ſtyli quacunque K F, ſiue
ſurſum, ſiue deorſum verſus, deſcribatur ex F, verſus A B, arcus D H, verſus B, quidẽ, ſi murus, pla-
numve horologii à meridie in ortum, vel à ſeptentrione in occaſum declinet, verſus A, verò, ſi de-
flectat à meridie in occaſum, aut à Borea in ortum. Numerata autem declinatione muri D H,
(quam in noſtro exemplo ponimus eſſe grad. 30. à meridie in ortum) ductaq́ue F H, ſecante ip-
ſam A B, in E, agatur per E, recta C E, ipſi F D, parallela, ſeu ad A B, perpendicularis. Nam C E,
erit linea meridiana, ſiue horæ 12. Deinde in arcu D H, ex altera parte rectæ F D, producto, ſup-
putato complemento declinationis D N, ducatur recta F N; vel certè ducatur recta F α, ad F E,
perpendicularis, ſecans A B, in α Per α, enim ducenda eſt & linea æquinoctialis, & linea horæ 6. Sumpta quoque in A B, recta E β, ſiue ad dexteram, ſiue ad ſiniſtram meridianæ lineæ C E, quæ
ipſi E F, æqualis ſit deſcribatur ex β, verſus C E, arcus circuli, ſurſum quidem verſus in horologio
declinante à meridie, deorſum autem in eo, quod à ſeptentrione deflectit; in quo numerata alti-
tudine poli, initio facto à recta A B, ducatur ex β, ad finem ſupputationis recta ſecans C E, in C,
puncto, quod centrum erit horologii, in quo omnes lineæ horariæ conuenient. Ducta igitur ex

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer