Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SEPTIMVS. meridianam ſecans ad angulos rectos ducta erit horizontalis diſtinguens totum horologium in
duo, quorum maius, in quo centrum E, exiſtit, ſuperius aut diurnum, alterum verò inferius
nocturnum ve nuncupatur. In inferiori tamen mutantur numeri horarum in complementa vſq; ad 12. & arcus ſignorum borealium commutantur in arcus ſignorum auſtralium: in nocturno
autem non item. Aequinoctialis circulus in hoc horologio deſignari nõ poteſt, quia planum ho-
rologii non ſecat, ſed ei æquidiſtat. Vnde eius communis ſectio cum plano horologii, quæ debe-
ret ei [?] ſe linea recta, euaneſcit, vt propoſ. 11. lib. 1. demonſtrauimus.

506.1.

Hotizontalis li
neæ deſcriptio
in horologio æ-
quinoctiali.

QVONIAM verò, Sole exiſtente in Aequatote, vmbra ſtyli infinita eſt, & paulo ante, & poſt
æquinoctia propemodum etiam infinita, producendæ erunt lineæ horariæ in horologio ſuperiori
vltra circulum ♉, & ♍, quantum magnitudo plani, in quo horologium deſcribitur, patitur, vt il-
lis diebus ante, & poſt æquinoctia horas gnomon demonſtrare poſſit. Vel certè deſcribendus erit
circulus alicuius gradus prope æquinoctialem circulum, nempe grad. 25. ♍, & 5. ♉, vel 20. ♍, & 10. ♍, & c. Idem intelligatur in horologio inferiori debere fieri in ſignis auſtralibus, habita ſem-
per ratione magnitudinis plani horologij. Hoc etiam de horis Italicis, ac Babylonicis intel-
ligendum eſt.

506.1.

Quid agendum
ſit, vt vmbra ſty
li horas indicet
prope tempus
ęquinoctiorum.
10

CAETERVM in horologio ſuperiori portio lineæ meridianæ E B, indicat horam 12. me-
ridiei, & reliqua portio E A, horam 12. mediæ noctis. In inferiori autem horologio cõtrario mo-
do res ſe habet. Nam portio E B, horam 12. mediæ noctis, & portio reliqua E A, horam 12. me-
ridiei ſignificat.

20

507. DE HOROLOGIO AEQVINOCTIALI,
Italico, & Babylonico. CAP. XXI.

DIVIDANTVR ſinguli arcus ſignorum, vel duo ſaltem, (quod ſatis eſt) interior, & exte-
rior, in 24. partes æquaìes, initio facto à linea horizontali ex parte ſiniſtra pro horologio Ita
lico, ex dextra verò pro Babylonico. Deinde per proxima puncta horum arcuum ſupra, vel infra
lineam horizontalem linea recta ducatur, necnon per proximè ſequentia puncta, & ita deinceps,
donec per omnia puncta lineæ rectæ ductæ ſint. Hæ enim rectæ horas ab or. & occ. indicabunt in
horologio ſuperiori, ac propterea horologium æquinoctiale Italicum, & Babylonicum ſuperius
deſcriptum erit, in quo horarum numerus, & ordo hic eſt. Proxima linea ſupra horizontalem li-
neam, quæ horam 24. indicat, hoc eſt, in horologio nocturno (quod à linea horizontali abſcindi-
tur) ad ſiniſtram monſtrat horam 1. ab occ. ſequens 2. & ſic deinceps, ita vt proxima linea infra
horizontalem lineam ex eadem parte ſiniſtra indicet horam 23. ab occ. & c. Rurſus prima linea
infra lineam horizontalem ex parte dextra oſtendit horam 1. ab or. ſequens 2. & c. vt ex figura con
ſtat. Hæautem lineæ productæ, vltra horizontalem lineam efficiunt horologium Italicum, & Babylonicum inferius, ſi inuertantur omnes partes inferioris horologii, vt de Verticali boreali, & polari inferiori diximus.

507.1.

Conſtructio ho
rologii Aequi-
noctiali [?] s Italici
ac Babyloniei.
30
Alia deſcriptio
horologii Ae
quinoctialis Ita
lici & Babyloni
ci per arcus diur
nos, & noctur-
nos.

VTRVMQVE horologium deſcribi etiam poterit per arcus diurnos, nocturnosq́ue hora-
rum 10. 14. & 24. vt in præcedentibus factum eſt. Nam hora 23. ab occ. v. g. ducitur per horam
6. à mer. in arcu diurno horarum 14. Et quia eadem vltra arcum diurnum horarum 24. qui hori
zontalem lineam in puncto m, tangit, producta indicat horam 23. ab or. vt lib. 2. propoſ. 10. de-
monſtratum eſt à nobis, tranſit autem hora 23. ab or. per horam 4. à med. noc. in arcu nocturno
horarum 10. idcirco, vt rectè ducatur hora 23. ab occ. per horam 6. à mer. in arcu diurno hora-
rum 14. accipienda etiam erit hora 4. à media nocte reſpondens horæ 23. ab or. in arcu noctur-
no horarum 10. Eadem ratione hora 22. ab occ. ducitur per horam 5. à mer. in arcu diurno ho-
rarum 14. & per horam 3. à med. noc. arcus nocturni horarum 10. quæ horæ 22. ab or. reſpõdet. Atque ita deinceps, accipiẽdo ſemper in arcu diurno horarum 14. vnum punctum pro hora qua-
libet ab occ. & alterum in arcu nocturno horarum 10. vel etiam diurno horarum 14. pro eadem
hora ab ortu, prout tabellæ ſcholii propoſ. 33. lib. 1. indicabunt. Ita vides horam 11. ab occ. ductã
eſſe per horam 6. à med. noc. in arcu diurno horarum 14. & per horam 4. à mer. in eodem arcu,
quæ conuenit horæ 11. ab ortu. Hac enim ratione facile horologium Italicum componetur. Eo-
demq́ue modo Babylonicum conficietur, ſi pro qualibet hora ab ortu ſumatur vnum punctum
in arcu diurno horarum 14. & alterum in arcu nocturno horarum 10. vel etiam diurno hora-
rum 14. pro eadem hora ab occ. Ita cernis horam 1. ab or. tranſire per horam 6. à med. noc. in
arcu diurno horarum 14. & horam 1. ab occ. per horam 8. à mer. in arcu nocturno horarum 10. Item horam 13. ab or. per horam 6. à mer. in arcu diurno horarum 14. & horam 13. ab occ. per
horam 8. à med. noc. in eodem arcu, & ſic de cæteris.

507.1.

40
50
Alia adhuc de-
ſcripto horolo-
gii Aequinoctia
lis Italici, & Ba
byloniei per ar-
cus diurnos no-
cturno@que.

SED multo facilius vtrumque horologium delineabitur beneficio arcus diurni horarum 14. & arcus diurni horarum 24. Nam v. g. hora 23. ab occ. tranſit per horam 6. à mer. in arcu diurno
horarum 14. & per horam 11. à mer. in arcu diurno horarum 24. Item hora 8. ab ortu ducitur
per horam 1. à mer. in priori arcu, & in poſteriori per horam 8. à med. noc. Denique in inferiori

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer