Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

SECETVR arcus diurnus ♋, a F b, in circulo F G H I, & arcus diurnus ♑, d F e, (quorum
vterque habetur, ſi a puncto F, vtrinque numeretur arcus ſemidiurnus ♋, & ♑, vſquead pun
ct [?] a a, b, & d, e,) in 24. partes ęquales, initio ſumpto à punctis a, d, occidentalibus pro horologio
Italico, pro Babylonico verò à punctis b, e, orientalibus verſus F, ſemper progrediendo. Si enim
ex punctis diuifionum per centrum rectę occultę ducantur, ſecabitur linea ęquinoctialis in pun-
ctis, per quę ad ipſam perpendiculares lineę eductę in dicabunt in vtroque tropico puncta hora-
rum ab occ. & or. vt in Meridiano horologio factum eſt. Quòd ſi aliquę horę non habeant pun-
cta in alterutro tropicorum, vt ſunt illę, quę in arcubus a G, b I, comprehenduntur, ducendæ
ſunt illæ per puncta horarum à mer. vel med. noc. in linea ęquinoctiali. Omnes enim horę ab or. & occ. per dictas horas tranſeunt, vt ex tabella cap. 4. manifeſtum eſt. Linea autem horæ 12. tam
ab or. quam ab occ. ducenda eſt parallela lineę ęquinoctiali per punctum in tropico ♋, inuentũ,
quod quidem ad horam 12. ab or. pertinens reperitur ad dexteram lineę meridianę, horam verò
12. ab occ, indicans, ad ſiniſtram.

504.1.

Compoſitio ho
rologii Polaris
Italici [?] , ac Baby
lonici.
10

HAE autem lineæ horarum ab or. & occ. vltra lineam horizontalem productæ exhibent eaſ-
dem horas in inferiori horologio Polari, ſi portio illa horologii abſciſſa à linea horizontali in-
uertatur ſecundum omnes ſui partes, vt in cap. 9. de Verticali horologio diximus.

504.1.

Quomodo ex
Polari horolo-
gio Superiori ef
ficiatur Polare
infcrius.

IDEM horologium conſtruemus per arcus diurnos nocturnosq́ue horarum 10. & 14. atque
etiam 24. beneficio tabellarum ad illos arcus pertinentium, vt in ſuperioribus horologiis factum
eſt. Vbi hoc ſolum notandum eſt, lineas horæ 6. & 18. ab or. vel occ. cum arcu diurno horarum
24. & nocturno non conuenire, ſed eſſe ἀτυμπτότους, vt ex coroll. propoſ. 15. lib. 1. perſpicuum eſt. Quod etiam cap. 14. de horis 12. & 24. ab or. vel occ. diximus in Meridiano horologio.

504.1.

Cõſtruc@o eiuſ-
dem horologii
Polaris Italici
ac Babylonici
ex arcubus diur
nis, nocturnisq́;
20

QVA ratione autem idem horologium deſcribatur, beneficio lineæ horæ 12. ab or. vel occ. & lineæ horizontalis, ſeu horæ 24. ab or. vel occ. petatur ex propoſ. 46. & 47. lib. 2.

505. DE HOROLOGIO POLARI
Antiquo. CAP. XIX.

QVEMADMODVM in præcedentibus, ita & hic deſcribemus horas inæquales, ſi arcũ
diurnum tam ♋, a F b, quàm ♑, d F e, in circulo F G H I, ſecemus in 12. partes æquales,
ex quibus puncta horarum inæqualium in vtroque tropico inquiramus. Quod etiam perficie-
mus beneficio arcuum diurnorum, & nocturnorum horarum 18. & 6. Id quod appoſita figura
perſpicue declarat. Vbi etiam lineæ horarum inæqualium vltra horizontalem lineam productæ
exhibent earundem horarum lineas in inferiori horologio, dummodo portio horologii abſciſſa à
linea horizontali inuertatur ſecundum omnes ſui partes, vt in cap. 9. tradidimus.

505.1.

Conſtructio @o
rologii Polatis
Antiqui.
30
0613-01
40
50

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer