Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SEPTIMVS. ſunt deſcripti, & c. In figuram radiorum Zodiaci cap. præcedentis tranſportauimus radios longi-
tudinum dierum horarum 14. & 10. Item horarum 18. & 6. & horarum 24. & 0. punctis quibuſ-
dam inſignitos, ne cum radijs ſignorum confundantur. His enim maxime in ijs, quæ ſequuntur
indigemus. Facile autem ex ijs, quæ in præcedenti cap. ſcripſimus, iudicabimus, quinam arcus
diurni ſint hyperbolæ, & qui parabolæ, vel Ellipſes, ſi pro radiis ſignorum oppoſitorum ex pun-
cto D, in figura radiorum Zodiaci dicti capitis ducantur duo radii diurni oppoſiti, hoc eſt, æqua-
liter à radio Aequatoris diſtantes.

488.1.

0596-01
30
Quo pact [?] oradij
lo @gitudinum
dierum deſcri-
bantur.
40
50
Deſcriptio at-
cuum longitu-
dinum dierum
in horologio ho
rizontali.

489. DE HOROLOGIO HORIZONTALI
Italico, & Babylonico. CAP. IIII.

10

CIRCVLVS ex E, deſcriptus cap. 1. ſecetur in horas 24. æquales, initio facto à puncto
N, numereturq́ue ad vtraſque partes N, arcus ſemidiurnus paralleli ♋, nempe ad latitu
dinem grad. 42. horæ 7. Min. 32. vſque ad puncta a, & b, ducaturq́ue recta a b, ita vt, poſito cir
culo N a M b, parallelo ♋, arcus a N b, ſit portio illius ſupra terram, & a M b, portio infra terrã. Supputetur rurí [?] us ad vtraſque partes N, arcus ſemidiurnus paralleli ♑, nempe ad eandem latitu
dinem grad. 42. horæ 4. Min. 28. vſque ad puncta d, & e, ducaturq́ue recta de, ita vt, poſito eo-
dem circulo N d M e, parallelo ♑, arcus d N e, ſit portio illius ſupra terram, & d M e, portio in-
fra terram. Idem circulus M a d N e b, alio modo diuidi poteſt in arcum diurnum ♋, & ♑, vt do
cuimus in ſcholio propoſ. 1. lib. 1. Beneficio huius circuli hac ratione horologium Italicum con-
ſtruemus. Circulus dictus diſtribuatur in 24. horas æquales, initio facto à puncto b, quod nimi
rum, horologio proprium ſitum habente, ad occaſum vergit, ac per puncta diuiſionum, & cen-
trum E, rectæ ducantur occultæ ſecantes æquinoctialem lineam in punctis, per quæ ſi alię occul-
tæ rectæ ducantur ex H, centro horologii, ſecabitur tropicus ♋, in punctis, per quæ ducendæ ſunt
horæ ab occaſu Solis, quę diligenter notentur. Vt exempli gratia, per punctum f, horæ 18. ab occ. & centrum E, ducta recta f E, ſecat lineam æquinoctialem in g; recta autem H g, ducta ſecatar-
cum ♋, in h, puncto, per quod linea horæ 18. ab occ. in horologio ducenda eſt. Eademq́ue ratio
habenda eſt de cæteris. Sed puncta horarum, quæ inter b, & u, necnon inter a, & t, continentur,
quales in noſtro exemplo ſunt hora 23. 9. & 10. hoc modo inuenientur in tropico ♋. Ex horis,
quæ per diametrum opponuntur iſtis horis in circulo ex E, deſcripto (habentur autem horæ op-
poſitę ex additione horarum 12. ad horas illas, reiectis tamen 24. ſi numerus ex additione colle-
ctus maior fuerit, quàm 24. Vt horæ 9. opponitur hora 21. quia ex 9. & 12. fiunt 21. Ita etiam ho
ræ 23. opponitur hora 11. propterea quod ex 23. & 12. fiunt 35. à quibus ſi abiiciantur 24. rema-
nent 11. & c.) ducendæ erunt per centrum E, rectæ ſecantes æquinoctialem lineam in punctis, per
quæ, ſi ex H, ducantur rectæ, ſecabitur quidem tropicus ♋, in punctis, quæ horis iſtis oppoſitis re-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer