Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SEXTVS. vel quæ ſolum inclinata ſunt ad Horizontem.

480.1.

Circunſerentiæ
pro horis à mer.
vel ab or. aut ab
occ. in quolibet
parallelo i@uen
tæ ſupra unam
faciẽ plani pro
poſiti, ſunt e iã
circunferenriæ
ꝓ horis à med.
noc. vel ab ote.
autab or. in op
poſito patallelo
ſupra alteram
faciem plani op
poſitam.
50

IAM vero ſi in horologio contrario modo ducatur linea ſtyli, quàm in ſuperiori lib. præce-
pimus, & centrum item horologii in oppoſita parte inueſtigetur, delineabitur ex inuentis circun-
ferentijs horologium declinans boreale, hoc eſt, in oppoſita facie plani, quemadmodum au-
ſtrale, dummodo circunferentiæ horizontales horarum orientalium à linea Verticali, quæ lineã
ſtyli ad angulos rectos ſecat in loco ſtyli, numerentur ex parte orientali, occidentalium vero ex
parte occidentali, vltra vel citra Verticalẽ lineam, id eſt, verſus centrum horologij, vel verſus li-
neam æquinoctialem, prout horæ fuerint vltra, vel citra Verticalem circulum plani propoſiti: quæ horæ facile ex Analemmate huius cap. cognoſcẽtur. Quoniam enim alter polus I, nempe ar-
cticus in dato exemplo, ſupra faciem oppoſitam plani eleuatur, erunt omnes illæ horæ, quarum
perpendiculares cadunt in ſegmenta diametrorum inter diametrum Verticalis AC, & ſemicir-
culum ABC, in quo polus conſpicuus ſupra faciem datam plani propoſiti continetur, poſitæ ci-
tra Verticalem, aliæ vero vltra, & c. vt in ſuperioribus quoque dictum eſt, vt pater, ſi Analemma
huius cap. inuertatur, ita vt C, ſit vertex capitis, & A, verticis oppoſitum.

480.1.

10

DIVISO autem Analemmate in horas, vt dictum eſt, cognitaq́ue diſtantia cuiuslibet
horæ à Meridiano proprio plani declinantis, (quæ quidem ex inclinatione huius Meridiani ad
Meridianum Horizontis cognoſcetur, vt propoſ. 1. ſuperioris lib. tradidimus) inueſtigari pote-
runt circunferentiæ horizontales, deſcenſiuæq́ue ex doctrina ſinuum, tam per triangula rectili-
nea, quam per ſphærica, vt ſupra docuimus, ſi circulus maximus propoſitus accipiatur pro Ho-
rizonte quopiam. Vel ſi ex propoſ. 1. ſuperioris lib. inueniantur altitudines Solis ſupra propoſi-
tum circulum maximum pro ſingulis horis, erunt earum complementa circunferentiæ deſcenſi-
uæ: Latitudines autem vmbrarum per propoſ. 3. eiuſdem lib. ſuperioris inuentæ, erunt horiz on-
tales circunferentiæ.

480.1.

Inuentio circũ-
ſerentiarum ho
rizõtalium, de-
fcẽſiuarumque
per finus in pla
nis declinanti-
bus.
20

QVEMADMODVM autem Analemma diuiſimus in horas pro circulo maximo, qui
à Verticali declinat, & ad Horizontem rectus eſt, ita quoque idem diuidemus pro circulo maxi-
mo, qui ad Horizontem eſt inclinatus, ſiue is à Verticali declinet, ſiue non ſi diligenter perpen-
datur, an Meridianus proprius dati circuli maximi ſecet in ſphæra parallelum, quem ſeorſum de-
ſcripſimus, ſupra Horizõtem, nec ne, & quantam habeat idem Meridianus inclinationem ad Me-
ridianum Horizontis. Eodemq́ue pacto horologium Superius depingemus, vt in ſuperiori lib. traditum eſt, ex quo Inferius deducetur, vt ſæpius diximus. Vel certe Inferius ex propriis circunfe
rentijs horizontalibus, deſcenſiuisq́ue deſcribemus, vt ſuperius, dummodo lineam ſtyli contrario
modo ducamus, & horizontalem lineam infra ſtylum deſcribamus, non autem ſupra, vt in ſupe-
riori horologio, & c.

480.1.

30

EXAMINARI quoque poteſt diuiſio paralleli ſeorſum deſcripti, ſi ex inclinatione Meri-
diani proprii dati circuli maximi ad Meridianum Horizontis inueniatur hora, aut illa particula
horæ, quæ in illo parallelo cadit in proprium Meridianum plani propoſiti. Si enim illa hora, aut
horæ particula congruat puncto K, vel L, in parallelo ſecundum diuiſionem factam, recte inſtitu-
ta fuit diuiſio, ſin minus, nequaquam. Exempli gratia. Meridianus proprius circuli maximi de-
clinantis à meridie in ortum grad. 30. recedit à Meridiano Horizontis ſupra Horizontem verſus
ortum grad. 40. Min. 48. hoc eſt, horis 2. Min. 43. fere: Item Meridianus Horizontis arcum
diurnũ ♑, ſecat in hora 19. Min. 32. ab occ. & in hora 4. Min. 28. ab ortu. Si igitur ex hiſce horis
detrahamus horas 2. Min. 43. remanebunt hor. 16. Min. 49. ab occ. & hora 1. Min. 45. ab or-
tu. His ergo horis reſpondere debet punctum K, in parallelo. Quòd ſi Meridianus proprius à
Meridiano Horizontis recederet in occaſum, adijcienda eſſet inclinatio Meridianorum ad hor. 19. Min. 32. & c. Rurſus quoniam Meridianus Horizontis ſecat arcum diurnum ♋, in hora 16. Min. 28. ab occ. & in hora 7. Min. 32. ab ortu; ſi ab iſtis horis auferantur horæ 2. Min. 43. quæ
inclinationi Meridianorum debentur, reliquæ erunt horæ 13. Min. 45. ab occ. & hor. 4. Min. 49. ab ortu, quibus reſpondere debet punctum L, in eodem parallelo, & ſic de cæteris.

480.1.

Examen diuiſio
nis factæ @@ pa-
tallelo ſeorſu@@
deſcripto in h@@
cap.
40

AD hæc, ſi in Analemmate ſcholij propoſ. 1. lib. 5. Ellipſis γ ε {δι} [?] θ, deſcripta ſit, habita ra-
tione inclinationis circuli maximipropoſiti ad Meridianum Horizontis, diuiſusq́ue v. g. ſemi-
circulus ♋, & ♑, FRG, in horas, vt cap. 6. præſcripſimus, illico apparebit, quãto interuallo quæ-
libet hora in portione ♑, RG, abſit à puncto 4. vbi planum propoſitum ſecat parallelum ♑: Item quanta ſit diſtantia cuiuslibet horæ in portione ♋, RF, à puncto 3. vbi parallelus ♋, ab eo-
dem plano ſecatur. Si igitur huiuſmodi diſtantiæ congruant diſtantijs hora@um in parallelo ſe-
orſum deſcripto in hoc cap. quas à recta RQR, communi ſectione propoſiti plani, & paralleli
habent, recte inſtituta erit diuiſio, & c.

480.1.

50

481. SCHOLIVM.

ANTEQVAM finem huic ſexto lib. imponamus, viſum est paucis demonſtrare, quaratione ex
ſolo horologio horizontali accuratè deſcripto, mira & facilitate, & iucunditate delineari poſſint omnia

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer