Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES A B C D, eoſdem habeant polos) incedentes, atque per centrum E, (quòd omnes circuli maximi
per polos paralleli A B C D, tranſeuntes ipſum diuidant bifariam, hoc eſt, per centrum, & ad an-
gulos rectos, per propoſ. 15. lib. 1. Theodoſii) in partes 24. æquales, ita vt Meridianus tranſeat per
rectam A C. Dico hos circulos maximos indicare horas æquales à meridie, vel media nocte nu-
meratas. Cum enim tranſeant per polos Aequatoris, & parallelorũ omniũ, ſecabunt omnes paral-
lelos, per propoſ. 10. lib. 2. Theodoſii, in partes ſimiles: Ac propterea cùm partes paralleli A B C D,
ponantur æquales, erunt & partes cuiuslibet paralleli inter ſe æquales. Quare illas Sol motu diur-
no æqualibus 24. temporibus percurret, initio facto à meridie, vel media nocte: Sed 24. hæc tem
pora æqualia, horæ ſunt æquales 24. à meridie, vel media nocte inchoatæ. Igitur circuli illi ma-
ximi, horas æquales 24. à meridie, vel media nocte numeratas indicant. Ac propterea circuli ma-
ximi in ſphæra, quorum vnus ſit Meridianus, & c. quod erat demonſtrandum.

38.1.

0058-01
10
20
30
40
Circuli dimi-
diatas partes,
quartas, octa-
uas, &c. horarũ
à mer, uel med.
noc. indicantes.

39. SCHOLIVM.

QVOD ſi ſingula ſpatia æqualia paralleli A B C D, bifariam ſecentur, & hæc dimidia rurſum bi-
fariam, & ſic deinceps, ducantur autem per diuiſiones, & polos paralleli A B C D, circuli maximi, indi-
cabunt hi horas dimidias, quartas partes horarum, octauas, & c. à meridie, vel media nocte. Eadẽ enim
eſt demonſtratio partium, at que horarum integrarum. Hi autem circuli maximi recte Horarij à meri-
die, vel media nocte appellari poſſunt.

39.1.

50
Horatii circuli
à mer. vel med.
noc.

CAETERVM horum circulorum ſemicir culi inter duos polos mundi collocati, quos quidem om-
nes axis mundi dirimit, procedendo à Meridiani ſemicir culo ſupra Horizontem extante per occidentem
vſque ad ſemicirculum Meridiani infra Horizontem, indicant horas à meridie, reliqui verò ſemicirculi
eaſdem horas à media nocte, vt perſpicuum eſt. Vnde non difficile erit cognoſcere, quænam puncta ma-
ximi parallelorum ſemper apparentium conueniant horis à meridie, & quænam horis à media nocte de-
beantur. Nam puncta in ſemicirculo A D C, ſi parallelus intelligatur Horizontẽ tangere in infimo pun-
cto verſus C, ita vt D, ad occaſum, & B, ad ortum vergat, indicant horas à meridie, cum in illis punctis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer