Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER SEXTVS. bus, diuidendiq́ue in 24. partes æquales, facto initio à dictis communibus ſectionibus. Exempli
gratia, circa a b, diametrum ♑, quæ nunc vices etiam gerat diametri ♋, ſeorſum expoſita deſcri-
bendus eſt circulus a e b e, ex centro m, vbi axis dictam diametrum ſecat, & per punctum d, quod
puncto d, in Analemmate reſpondeat, in vtramq; partem excitanda ad a b, perpendicularis e b e,
quæ, vt demonſtrauimus, com-
munis ſectio eſt paralleli ♋, & Horizontis; ita vt e a e, ſit por-
tio ♋, ſupra Horizontem, ſiue
arcus diurnus ♋; & e b e, por-
tio ♋, ſub Horizonte, ſiue arcus
nocturnus ♋. Item e b e, por-
tio ♑, ſupra Horizontem, ſiue
arcus diurnus ♑; & e a e, por-
tio ♑, infra Horizontem, ſiue
arcus nocturnus ♑. Deinde di-
ctus circulus in 24. partes æqua
les diuidendus, initio facto à
punctoe, vtrolibet, vt ab eo,
quod ad dextram ponitur in
noſtro exemplo. Ita enim diui-
ſus erit parallelus ♋, vel ♑, in
24. horas æquales ab ortu, vel
occaſu Solis. In tropico namq; ♋, dabũt numeri interiores ho-
ras ab ortuSolis, exteriores vero
numeri horas ab occaſu Solis
indicabunt. In tropico autẽ ♑, contrariũ intelligatur. Numeri enim exteriores ad horas ab ortu,
& interiores ad horas ab occaſu pertinent. Ex quibus perſpicuũ eſt, qua ratione ex Analemmate, ſi
circa diametros parallelorũ ipſi paralleli deſcribãtur, & in horas diuidãtur, cognoſci poſſit quanti
tas diei, & noctis cuiuſque paralleli. Nam horæ in arcu e a e, deprehenſæ conficiunt arcũ diurnũ
♋, vel nocturnũ ♑. Horæ vero in arcu e b e, contentæ cõflantarcum nocturnũ ♋, vel diurnũ ♑,
Id quod in lib. 1. etiã docuimus. Quòd ſi beneficio circini diuiſiones paralleli ♋, & ♑, a e b e, trãſ-
ferantur in ſemicirculum ♋, & ♑, in Analemmate, vt in figura apparet, idemq́ue fiat in omnibus
alijs parallelis (diuidendo videlicet ipſos circa proprias diametros deſcriptos in horas, facto ini-
tio à communibus ſectionibus eorum, & Horizontis, & c. vt in parallelo ♋, & ♑, hic factũ eſt)
diuiſum erit Analemma in horas ab ortu, & occ. Solis. Aſcripti tamen ſunt in Analemmate nu-
meri duntaxat horarum ab occaſu Solis. Nam horum numerorum complementa vſquead 24. da
bunt horas ab ortu. Vt hora 23. ab occ. dabit horam 1. ab or. & 22. dabit 2. & ſic de cæteris. Meridianus autem circulus circa diametrum Æquatoris F G, deſcriptus, inſtar Æquatoris, diui-
dendus eſt in 24. partes æquales, initio facto à diametro F G, vel axe H I. Nam punctum F, erit
hora 12. aſtronomica, primum deinde punctum diuiſionis verſus H, hor. 1. à mer. & 11. à med. noc. ſequens autem punctum dabit horam 2. à mer. & 10. à med. noc. & ita deinceps. Sic etiã
punctum H, erit hora 24. & 12. ab occ. primum deinde punctum diuiſionis verſus F, dabit ho-
ram 23. & 13. ab occ. ſequens autem punctum ad horam 22. & 14. ab occ. pertinebit, & c. Idem
denique punctũ H, ſpectabit ad horam 24. & 12. ab or. primum deinde punctum diuiſionis ver-
ſus F, ad horam 1. & 11. ab or. ſequens autem ad horam 2. & 10. ab or. & ſic de cæteris. Ita vt
tam hora 18. ab occ. quam 6. ab or. cadat in F, punctum meridiei, hora vero 6. ab occ. & 18. ab or. in G, punctum mediæ noctis.

475.1.

0559-01
10
20
Quantitas diei
& noctis ex Ana
lemmate, quo
pacto cognoſca-
tur.
30
40

PRO horis denique inæqualibus, ſiue antiquis, diuidendæ ſunt ſingulæ portiones parallelo-
rum inter communes eorum, atque Horizontis ſectiones, & Meridianum circulum poſitæ in
ſenas partes æquales. Punctum enim illud, vbi parallelus quicunque Meridianum ſecat, erit hora
6. inæqualis, primum deinde diuiſionis punctum verſus communem ſectionem paralleli & Hori
zontis dabit horam 5. & 7. ſequens autem punctum horam 4. & 8. & c. Hac ratione diuiſus eſt
in Analem mate ſemicirculus ♉, & ♍, qui ſemicirculum etiam ♏, & ♓, refert: Numeri autem
horarum inæqualium aſcripti ſunt punctis diametri k L, dicti paralleli, in quæ cadunt perpendi-
culares ex punctis diuiſionũ paralleli ad diametrum demiſſę. Si enim punctis ſemicirculi K Q L,
appoſiti eſſent, confunderentur cum numeris horarum à mer. & med. noc. ſemicirculi M R N. Eadem ratione alii paralleli diuidendi eruntin horas inæquales, quando res ita exiget. Diuiſimus
porro tres ſemicirculos trium parallelorum, nempe M R N, in horas aſtronomicas, ſiue à mer. & med. noc. Deinde a e b, in horas Babylonicas, Italicasq́ue, hoc eſt, ab or. & occ. Poſtremo K Q L,
in horas inæquales, vt in vno Analemmate diuiſiones omnium horarum continerentur. Diuiſio-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer