Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES erit B M, circunferentia horaria. Si denique ex puncto n, vbi diameter paralleli diametrum Ver-
ticalis ſecat, vt centro, interuallo verò n K, in Meridiano ſumatur beneficio circini punctum P,
erit A P, circunferentia
deſcenſiua. Ratio hu-
ius rei eſt, quòd ducta
recta f L, perpendicula
ris eſt ad rectam ELY: ducta autẽ recta MLN,
ad B D, perpẽdicularis
eſt; & recta P L O, ad
A C, vt mox demon-
ſtrabimus. Cum ergo
prius per has perpendi
culares L f, M L N,
P L O, inuentę ſint tres
dictæ circunferentię, vt
in ſequenti cap. oſten-
demus, eædem etiam
inuentæ erunt per pun-
cta f, M, P, in Meridia
no accepta, vt diximus. Rectam autem f L, ad
E L Y, perpendicularẽ
eſſe, ita probabimus. Ducta recta E f, quoniã
duo latera K L, L E, triã
guli K L E, ęqualia ſunt
duobus lateribus f L,
L E, trianguli f L E, (quòd interuallum L f, interuallo L K, ſumptum eſt æquale) eſtq́ue baſis k E,
baſi f E, ęqualis, (quòd vtraque ſit ſphęrę ſemidiameter) erit angulus k L E, angulo f L E, ęqualis. Cum ergo k L E, rectus ſit, vt
paulo ante oſtendimus, erit & f L E, rectus, ideoq́; fL. , ad ELY,
perpendicularis erit. Viciſſim
etiam probabimus, ſi ex L, duca
tur ad E L Y, perpendicularis
L f, eam æqualẽ eſſe rectæ L K. Cũ enim duo quadrata ex E k,
E f, æqualia ſint, erunt duo qua-
drata ex E L, L K, duobus qua-
dratis ex E L, L f, æqualia Abla
to ergo communi quadrato re-
ctæ E L, reliqua erunt quadra-
ta rectarum L K, L f, æqualia,
proptereaq́ue & rectæ L K, L f,
æquales erunt. Quod etiam ita
confirmabimus. Extendatur re-
cta Y E, vſque ad Z. Quoniam
igitur K L, ad diametrum paral
leli a b, perpendicularis media
propottionalis eſt inter ſegmen
ta a L, Lb, ex ſcholio propoſ. 13. lib. 6. Eucl. erit quadratum ex
K L, æquale rectangulo ſub a L,
Lb, contento. Eodem modo, erit fL, perpendicularis ducta ad Y Z, media proportionalis inter
ſegmenta Y L, L Z, atque adeo quadratum ex fL, rectangulo ſub γ L, L Z, æquale. Cum ergo re-
ctangula ſuba L, L b, & ſub γ L, L Z, æqualia ſint, erunt & quadrata ex K L, f L, æqualia, ideoq́ue
& rectæ K L, f L, æquales.

472.1.

Alia inuentio
circunferentiæ
hectemotiæ, ho-
rariæ, & deſcen-
ſiuæ.
0554-01
10
20
8. primi.
30
0554-02
47. primi.
40
50
17. ſexti.
35. tertij.

AT vero rectas M L N, P L O, ad rectas B D, A C, perpendiculares eſſe, facile comprobabi-
mus, ſi prius demonſtremus, ſi per L, ducantur rectæ M L N, P L O, ad B D, A C, perpendicula-
res, coniungaturq́ue rectæ d M, d K, & n P, n K, rectam d M, rectæ d K, & rectam n P, rectæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer