Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

465. GNOMONICES
LIBER SEXTVS.

0544-01

466. AVCTORE

10

467. CHRISTOPHORO CLAVIO BAMBER GENSI
SOCIETATIS IESV.

EDidit Ptolemæus libellum acutiſſimum de Analemmate,
in quo & Geometrice, & per numeros arcus quoſdam circulo-
rum inueſtigat, per quos eadem ferme via, qua nos in proxi-
mo libro vſi ſumus, horologia omnis generis deſcribantur. Id quod feliciter executus eſt Federicus Commandinus in li-
bello de horologiorum deſcriptione, quem ad illud opus de
Analemmate adiunxit. Quoniam vero quàm plurimi & Ana
lemma Ptolemæi, & deſcriptionem horologiorum à Federico
Commandino ex eo depromptam ſuſpiciunt quidem, & ad-
mirantur propter acumen ingenii, & ſubtilitatem demonſtrationum, ſed ſimul
vtrumque auctorem grauiſſime accuſant de affectata quadam obſcuritate, vt om-
nino diffidant, ſeſe fructum aliquem ex eorum ſeriptis capere poſſe: faciendum
mihi omnino putaui, vt rationem illam deſcribendorum horologiorum, quam
Federicus Commandinus, vt diximus, ex Analemmate Ptolemæi deprompſit, & quæ iucundiſſima eſt, ſubtiliſſimaq́; , clarius, & , quoad eius ſieri poterit, breuius hoc
libro explicem, vt à quouis, qui omnino rerum Geometricarum ignarus non ſit, in-
telligi poſſit, ac percipi. Non ſequar autem verba Ptolemæi, ſed ſententiam, atque
rem ipſam, præſertim in arcubus, circumferentijsve inquirendis per numeros, vbi
multo breuiores ſupputationes, quam Ptolemæus, excogitauimus, vt facile quiuis
iudicabit, ſi hæc noſtra cum Ptolemæi ſcriptis contulerit.

467.1.

20
30

468. EXPLICATIO CIRCVLORVM, ET
circumferentiarum, quos præcipue in Analemmate
Ptolemæus conſiderat. CAPVTI.

40

PTolemaevs trium potiſſimum horologiorum, nempe Horizontalis, Verti-
calis, ac Meridiani, rationem habuiſſe videtur; (Nos tamen eadem ratione, ad mo
dum horizontalis horologii, omnia alia horologia, de quibus in ſuperioribus egi
mus, deſcribemus) propterea tres tantum circulos maximos præcipue in Analem-
mate conſiderat ſeſe in qualibet ſphæræ poſitione mutuo ad angulos rectos in-
terſecantes, puta Horizontem, Meridianum, & Verticalem circulum proprie di-
ctum, quibus dicta tria horologia æquidiſtant, vt ex ſuperioribus patet. Quilibet enim horum
trium circulorum rectus eſt, per propoſ. 15. lib. 1. Theod. ad reliquos duos, cum per eorum po
los ducatur, vt perſpicuum eſt. Communes quoque eorundem circulorum ſectiones mutuo in-
ter ſe angulos rectos conſtituunt in centro mundi; propterea quod quiliber duo horum circulo-
rum ad reliquum recti ſunt, vt diximus, ac propterea & communis illorum ſectio ad eundem per-
pendicularis, & c. Cõmunis autem ſectio Horizontis, & Meridiani appellatur à Ptolemęo linea
meridiana@ Sectio vero communis Horizontis, & Verticalis dicitur linea æquinoctialis, eo quod
ſit communis etiam ſectio Horizontis, & æquinoctialis circuli: Communis denique ſectio Me-
ridiani, & Verticalis Gnomon vocatur. Quæ omnia in ſubiecta figura apparent, in qua circulus
A B C D, eſt Meridianus; A F C G, Horizon ad Meridianum rectus, B F D G, Verticalis proprie
dictus ad vtrumque nominatum circulum rectus; Linea meridiana recta A C, nempe communis
ſectio Horizontis, ac Meridian@; Linea æquinoctialis recta F G, communis ſcilicet ſectio Horizõ-
tis, & Verticalis; Linea denique recta D B, gnomon, nimirum ſectio communis Meridiani, & Verticalis.

468.1.

Quos cireulos
præcipue in A-
nalemmate Pto
lemæus conſi-
de@et.
19. vndec.
50
Linea meridia-
na, linea æqui-
noctialis, & Gno
mon quid ſecũ-
du@ Ptolemęũ.

CVILIBET deinde horum trium circulorum motum quendam tribuit Ptolemæus.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer