Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES cienda erit inclinatio Meridianorum, vt diſtãtia à proprio Meridiano circuli propoſiti habeatur; ſi vero ante meridiem fuerit, & diſtantia à meridie minor inclinatione Meridianorum, detrahẽ-
da erit diſtantia à meridie ex inclinatione Meridianorum: at ſi maior, ipſa inclinatio ex diſtantia
à meridie auferenda erit, vt diſtantia à Meridiano proprio circuli propoſiti relinquatur. Quod
ſi quando accidat, diſtantiam Solis à meridie ante meridiem æqualem eſſe inclinationi Meridia-
norum, conſtitutus erit Sol in ipſo Meridiano circuli propoſiti. Si autem Meridianus propoſiti
circuli in eodem hemiſphęrio ſuperno recedat à Meridiano Horizontis in occaſum, contrario
prorſus modo agendum erit. Nam diſtantia Solis à meridie, ſi fueritante meridiem, addenda
erit inclinationi Meridianorum, vt diſtantia à meridiano circuli propoſiti habeatur; ſi verò poſt
meridiem data fuerit hora, & eius diſtantia à meridie minor inclinatione Meridianorum, aufe-
renda erit diſtantia à meridie inuenta ex inclinatione Meridianorum; at ſi maior, inclinatio ipſa
ex diſtantia à meridie ſubtrahenda, vt reliqua ſit diſtantia Solis à Meridiano circuli propoſiti. At verò ſi Meridianus proprius circuli propoſiti à Meridiano Horizontis infra Horizontem rece-
dat in ortum, vt contingit in faciebus circulorum, quas Sol illuminaret media nocte, ſi à rerra
non impediretur, (quales ſunt facies inferiorum circulorum poſitionum, & boreales circulorum
Verticalium in regionibus, quarum vertex capitis citra tropicum ♋, conſtituitur & c.) accipien-
da erit diſtantia Solis à media nocte; ad quam, ſi fuerit ante mediam noctem, adiicienda erit in-
clinatio Meridianorum: Si verò poſt mediam noctem, & diſtantia inuenta à media nocte minor
fuerit inclinatione Meridianorum, detrahenda erit ipſamet diſtantia ab inclinatione; ſi autẽ ma-
ior, auferenda erit inclinatio ipſa ex diſtantia à media nocte, vt habeatur diſtãtia Solis à Meridia-
no proprio circuli propoſiti infra Horizontem. Si autem Meridianus circuli propoſiti à Meridia-
no Horizontis in hemiſphærio infero recedat in occaſum, contrarium omnino faciendum erit. Quod vt planius fiat, apponemus exempla in Meridiano Horizontis, ac nonnullis alijs circulis,
quibus horologia in lib. 3. deſcripta æquidiſtant, & ad quos Meridianus Horizõtis rectus nõ eſt.

363.1.

40
Diſtantia Solis
à Meridiano
proprio cuiuſ-
cunque circuli
maximi qua at
te exploretut.
50
10
20

IN Meridiano igitur circulo, quoniam circulus horæ 6. à meridie, vel media nocte eſt inſta@
Meridiani ipſius, receditq́ue ab eodem grad. 90. tam in ortum, quàm in occaſum, ſupputandæ
erunt omnes diſtantię Solis à ſexta hora à media nocte, vel à meridie; adeò vt hora 9. poſt mediã
noctem diſter Sol à proprio Meridiano orientali ipſius circuli Meridiani, id eſt, ab hora 6. à me-
dia nocte hor. 3. hoc eſt, grad. 45. at verò hora quinta poſt mediam noctem diſtet per horam 1. ſiue grad. 15. Sic etiam hora 2. poſt meridiem diſtabit Sol à proprio Meridiano occidentali ip-
ſius circuli Meridiani, hoc eſt, ab hora 6. à meridie horis quatuor, ſeu grad. 60. At verò hora 6. {1/2}. à meridie diſtabit ab eodem proprio Meridiano hor. {1/2}, vel grad. 7. Min. 30. In facie enim circu-
li Meridiani orientali ſupputandæ ſunt dictæ diſtantiæ ab hora 6. à media nocte. In facie verò oc-
cidentali ab hora 6. à meridie.

363.1.

Diſtantiæ So-
lis à Meridia-
no proprio Me
ridiani Hori-
zontis, hoc eſt,
à circulo horæ
6. a mer. vel
med. noc.
30

DEINDE in Verticali circulo, qui à meridie in ortum declinat grad. 30. cui horologium
æquidiſtans delineauimus propoſ. 1. lib. 3. quoniam eius Meridianus à Meridiano Horizontis re-
cedit in ortum grad. 40. Min. 48. fermè, vt ibidem diximus, ſi ad horam 2. à meridie, hoc eſt, ad
grad. 30. quibus Sol à Meridiano Horizontis abeſt pomeridiano tempore, adijciamus grad. 40. Min. 48. efficiemus grad. 70. Min. 48. pro diſtantia Solis à Meridiano dicti Verticalis illo tempo
re. Si autem tempore horæ 10 {1/2}. poſt mediam noctem diſtantiam Solis à Meridiano Ho-
rizontis, id eſt, grad. 22. Min. 30. detrahamus ex grad. 40. Min. 48. remanebunt grad. 18. Min. 18. pro diſtãtia Solis à Meridiano eiuſdem Verticalis illo tempore. Denique ſi tempore horæ 7. poſt
mediam noctem ex diſtantia Solis, quam à meridie habet, nempe ex grad. 105. deducamus grad. 40. Min. 48. relinquentur pro diſtantia Solis à Meridiano eiuſdem Verticalis illo tempore grad. 64. Min. 12. Verum in facie eiuſdem Verticalis boreali, quoniam Sol in meridie eam non illumi
nat, ſed media nocte illam illuſtraret, ſi terra non impediret eius radios, inueniemus diſtantiam
Solis à Meridiano proprio dictæ faciei hora 8. poſt meridiem hoc modo. Diſtantia tunc Solis à
media nocte continet horas 4. hoc eſt, grad. 60. quæ quidem ante mediam noctem eſt. Et quia
Meridianus proprius infra Horizontem recedit à Meridiano Horizõtis occaſum verſus grad. 40. Min. 48. eſtq́ue diſtantia inuenta maior hac inclinatione, auferenda erit inclinatio ex dicta diſtan
tia, vt relinquantur grad. 19. Min. 12. pro diſtantia Solis à proprio Meridiano dicti Verticalis in
facie boreali.

363.1.

Diſtantiæ So
lis à Meridia
no proprio cir-
cu@@ Verticalis,
qui à meridie
in ortum decli
nat grad. 30.
40
50

RVRSVS in circulo poſitionis declinante ab Horizonte grad. 30. cuius facies ſuperior ad
occaſum ſpectat, cui horologium æquidiſtans propoſ. 13. lib. 3. deſcripſimus, quia eius Meridianus
à Meridiano Horizontis in occaſum recedit grad. 37. Min. 50. ſi ad horam 7. poſt mediam noctẽ,
hoc eſt, ad grad. 105. quibus Sol à Meridiano Horizontis abeſt tempore antemeridiano, addamus
grad. 37. Min. 50. conficiemus grad. 142. Min. 50. pro diſtantia Solis à Meridiano dicti circuli po-
ſitionis. Si verò tempore horæ 17. ab occaſu, Sole exiſtente in principio ♋, (cum meridies fit
hora 16. Min. 28. ab occaſu, ad latitudinem grad. 42.) auferamus ex grad. 37. Min. 50. diſtantiam
Solis à meridie, nempe grad. 8. reliqua erit diſtantia Solis à Meridiano dicti circuli poſitionis
grad. 29. Min. 50. Si denique tempore horæ 7. à meridie ex diſtantia Solis, quam à Meridiano

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer