Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES ris F H, ſecans I B, in H. Erit ergo F H, longitudo ſtyli in F, ponendi, & K C M, angulus decli-
nationis à Verticali; & E B I, angulus altitudinis poli ſupra planum declinans, vt conſtat ex ijs,
quæ in conſtructione huiuſce horologii propoſ. 1. ſuperioris libri demõſtrauimus. Vtrum autem
horologium declinet à meridie, vel ſeptentrione in ortum, occaſumve, cognoſcemus, vt prius
dictum eſt.

SEPTIMO datum ſit horologium B, ab Horizonte declinans, (tunc autem ab Horizonte
declinabit, cum linea horizontalis meridianæ lineæ fuerit parallela) in quo linea meridiana A C; æquinoctialis D E; horizontalis D N; ſtylus F G, eiuſq́ue locus in F; linea ſtyli E F, ducta ex F, lo-
co ſtyli ad lineam æquinoctialem perpendicularis, ſecanſq́ue producta lineam meridianam in A,
centro horologii. Ducatur ex F, loco ſtyli ad lineam ſtyli perpendicularis F H, ſtylo F G, æqualis,
& ex A, centro horologii per H, recta ducta ſecet æquinoctialem lineam in I. Rurſus per E, pun-
ctum, vbi ſe interſecant linea ſtyli, & æquinoctialis, excitetur ad meridianam lineam petpendi-
cularis E C, ad quam ex E, alia perdendicularis erigatur E K, ipſi E I, æqualis, iungaturq́ue recta
K C. Sumpta tandem C L, æquali ipſi C K, ducatur recta L A. Erit igitur A L C, angulus altitu-
dinis poli ſupra Horizontem; K C M, angulus inclinationis ad Horizontem, ſeu declinationis ab
Horizonte, & E A I, angulus altitudinis poli ſupra planum horologii. Vtrum autem horologi-
um ad occaſum ſpecter, an ad ortũ, (Loquor autem hic de ſuperioribus duntaxat horologiis, quæ
videlicet ad Zenith pertinẽt, quod & in duobus ſequentibus generibus faciemus, propterea quod
inferiora, quæ nimirum ad Nadir ſpectant, minus in vſu ſunt, & illis doctrina de ſuperioribus
tradita facile poteſt accommodari) facile intelligemus. Si enim poſito horologio, vt centrum A,
ad meridiem vergat, horizontalis linea fuerit orientalior, quàm meridiana, ſpectabit ad occaſum,
ad octum verò, ſi horizontalis linea occidentalior extiterit, quàm meridiana. Quæ omnia patent
ex demonſtratis in conſtructione huiuſmodi horologii propoſ. 13. ſuperioris libri.

356.1.

In horologio,
quod ab Hori-
@onte declinat,
idẽ pro blema
@@peditu [?] r.
0454-01
10
20
30
40

NOTA iam ſit altitudo poli ſupra Horizontem, ad quam fabricatum eſt horologium, opor-
teatq́ue indagare reliqua. Ex A, centro horologii, vbi meridiana linea à linea ſtyli producta ſeca-
tur, emittatur recta A L, faciens angulum C A L, complementi altitudinis poli, ſecetq́ue recta
A L, perpendicularem E C, quæ ex E, ad meridianam lineam ducitur, in L. Ducta quoque E K,
ad E C, perpendiculari, deſcribatur ex C, ad interuallum rectæ C L, arcus circuli ſecans E K, in K,
ducaturq́ue recta C K. Deinde in æquinoctiali linea ſumatur E I, rectæ E K, æqualis, & iungatur
recta I A. Poſtremo vel ducta ex D, puncto, vbi ſe ſe interſecant linea horizontalis, & æquinoctia
lis, ad horizontalem lineam perpendiculari D F, ſecante lineam ſtyli in F, ducatur ex F, ad lineam
ſtyli perpendicularis F H, ſecans rectam A I, in H; vel deſcripto ſemicirculo A H E, circa A E, ſe-
cante rectam A I, in H, ducatur ex H, ad lineam ſtyli perpendicularis H F, ſecans lineam ſtyli in
F. Erit namque F H, longitudo ſtyli, eiuſq́ue locus in F; at K C M, erit angulus declinationis ab
Horizonte, & E A I, angulus altitudinis poli ſupra planum horologii. Quod ex demonſtratis in
propoſ. 13. ſuperioris libri facile colligitur.

356.1.

50

OCTAVO ſit propoſitum horologium C, inclinatum ad Horizontem, (Erit autem tunc
inclinatum ad Horizontem, cum linea horizontalis lineę æquinoctiali fuerit parallela, nõ tamen
per locum ſtyli trãſierit, vt in Verticalibus horologiis fieri ſolet) in quo linea meridiana A B; æqui
noctialis D E; horizontalis A F; ſtylus G H, eiusq́ue locus in G. Primum omnium conſiderandũ
erit, num horologium ad meridiem ſpectet, an ad boream, hoc eſt, an ex parte ſeptentrionis ſupra
Horizontem eleuetur, an ex parte meridiei. Hoc autem ex ordine horarum ſine magno labore

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer