Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER TERTIVS. eſt in ſcholio propoſ. 13. libri ſuperioris. Sed tunc lineæ horarum, quæ prius in ſuperiori horologio indi-
cabant hor{as} à meridie, ostendent hor{as} à media nocte, & contra. Pulchrè autem, vt & in anteceden-
tib{us}, inuerſionẽ hanc declarant lineamẽta horologij ſuperioris deſcripta in facie oppoſita, ita vt ſingula
ſingulis reſpondeant ad vnguem, dummodo pars ſuperior faciei oppoſitæ fiat inferior, & contra.

317.1.

Qua ratione ex
horologio Su-
periori genere-
tur Inferius.

318. PROBLEMA 38. PROPOSITIO 38.

PARALLELOS, ſiue arcus ſignorum Zodiaci in eodem horo-
logio, quod & à Verticali circulo declinat, & ad Horizontem eſt incli-
natum, depingere.

318.1.

10

ALTITVDINE poli ſupra planum declinans, & inclinatum ex propoſ. 29. lib. 1. inuenta,
quam quidem in horologio ſecundum priorem deſcriptionem fabricato in pręcedẽti propoſ. uel
in eo, ubi ſtylus eiusq́ue locus dabatur in ſcholio eiuſdem propoſ. oſtendit angulus K ρ I, quem
linea ſtyli cum axc mundi efficit, vt diximus, conſtituatur ad ipſam Analemma, ut in propoſ. 2. præcedentis libri, ita ut arcus CE, in Analemmate comprehendat gradus altitudinis poli in-
uentæ, uel certe angulus CDE, in Analemmate æqualis ſit angulo altitudinis poli K ρ I, in
horologio inclinato. Deinde in eodem Analemmate accipiatur recta DG, æqualis ſtylo I K,
quem nobis offert prima deſcriptio præcedentis propoſ. uel quem in ſecunda deſcriptione aſ-
ſumpſimus in portione Analemmatis, einſdem propoſ. quæ portioni Analemmatis propoſ. 1. lib. 2. reſpondet, uel certe quem aſſumpſimus in deſcriptione tradita in ſcholio præcedentis
propoſ. & per G, agatur recta OR, parallela ipſi BC. Hac etenim ratione in recta R O, in-
ueniemus diametros conicatum ſectionum, quemadmodum earundem diametros K R, L R,
MR, NO PO, QO, in horizontali horologio reperiemus propoſ. 2. lib. 2. Vnde ut ibi
docuimus, ita etiam deſcribentur hic ſectiones conicæ inuentarum diametrorum, hoc eſt, arcus,
paralleli ſignorum Zodiaci. Nam ſicut in horologio horizontali circulus Analemmatis A B C,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer