Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER TERTIVS. nata, deſcribamus, præcepta trademus de ſuperioribus duntaxat deſcribendis, quæ videlicet Ze-
nith, ſiue verticem capitis reſpiciunt. Ita enim fiet, vt res tota, quæ aliquantulum difficilis eſt, & obſcura, planius percipiatur. Deſcripto autem horologio quouis ſuperiore, nullo negotic ex ip-
ſo inferius fabricabimus, quod nimirum in facie eiuſdem plani inferiori delineatur, ſi eius par-
tes inuertantur omnes, vt in ſcholio propoſ. 14. ſuperioris libri demonſtratum eſt à nobis. His
adde, quòd facile ex præceptis his quilibet ſibi alia præcepta pro inferioribus comparare queat, vt
& nos in præcedentibus fecimus, præſertim ſi attentè legantur ea, quæ in propoſ. 1. huius libri
de boreali horologio declinante à Verticali circulo ſcripſimus.

TOTVM autem hoc negotium ſex exemplis, ſiue figuris abſoluemus. Tot enim varietates
in vniuerſum eſſe videntur, vt ex ſequentibus fiet perſpicuum. In prima figura ponimus declina
tionem plani à meridie in ortum grad. 40. & inclinationem ad Horizontem grad. 20. In ſecun-
da declinationem à meridie in occaſum grad. 20. & inclinationem ad Horizontem grad. 70. In
tertia declinationem à meridie in ortum grad. 45. & inclinationem ad Horizontem grad. 51. Min. 51. In quarta declinationem à ſeptentrione in occaſum grad. 20. & inclinationem ad Hori-
zontem grad. 30. In quinta declinationem à ſeptentrione in ortum grad. 60. & inclinationem
ad Horizontem grad. 80. In ſexta denique ſtatuimus declinationem plani à ſeptentrione in ortũ
grad. 30. & inclinationem ad Horizontem grad. 52. Min. 3. Itaque in prioribus tribus exemplis
planum inclinatum eſt ad Horizontem ad partes boreales, eiuſq́; facies ſuperior reſpicit Zenith,
& auſtralem plagam; in tribus autẽ poſterioribus planum ad Horizontem inclinatum eſt ex par-
te auſtrali, reſpicitq́ue facies eius ſuperior Zenith, & plagam borealem: Hoc eſt, planum priorum
trium figurarum ſecat Meridianum circulum ſupra Horizontem ex parte boreali, planum autem
trium poſteriorum figurarum ex auſtrali parte.

316.1.

Sex figuris con
tinetur deſcri-
ptio horologii
à Verticali de-
elina ntis, & ad
Horizontem in
clinati.
10
Declinationes
planorum hu-
ius propoſitio-
nis à Vercicali,
& corddeni ad
Horizontẽ in-
clinationes.
20

ITAQVE vt ſuperius horologium declinans à Verticali, & ad Horizontem inclinatum de-
ſcribatur, ducantur in plano aliquo duæ rectæ A B, C D, ſe ſe ad angulos rectos ſecantes in E,
Deinde ad rectam C D, in puncto E, conſtituatur angulus declinationis per propoſ. 23. primi libri
inuentæ, hoc ſeruato ordine. In its, quæ declinant à meridie in ortũ, conſtituendus eſt dictus angu
lus D E F, infra rectam A B, verſus A; verſus autẽ B, in ijs, quæ à meridie in occaſum declinant:

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer