Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER TERTIVS. A C, ſit axis Horizontis, & C, punctum Verticale; recta autem per C, ducta ad meridianam li-
neam perpendicularis, communis ſectio plani horologij, & Verticalis. Sumpta deinde recta C D,
æquali ipſi C A, deſcribatur ex D, circulus, quo in partes 12. æquales ſecto, initio facto à meridia-
na linea, ducantur ex D, per diuiſionum puncta lineæ rectæ ſecãtes Verticalem lineam in punctis,
quæ cũ puncto B, vt prius, coniuncta dabunt lineas cœleſtium domorũ, vt eas ſumit Campanus; cuiuſmodi ſunt lineæ minutis illis lineis diſtinctæ in noſtro exemplo. Si namque triangulum
G A C, intelligatur rectum ad planum horologij, & circulus ex D, deſcriptus circa Verticalem
lineam moueri, donec centrum D, cum A, centro mundi coniungatur, ob æqualitatem rectarum
C A, C D, erit circulus ex D, deſcriptus in plano circuli Verticalis idem cum ipſo habens centrũ. Quare rectæ ex D, emiſſæ per puncta diuiſionum erunt communes ſectiones Verticalis, & circulo
rum domorum cœleſtium; atque adeo horologij planum in illis punctis Verticalis lineę, in quæ
dictæ rectæ cadunt, ſecabitur à circulis domorum cœleſtium, & c. Itaque domos cœleſtes in horo
logio eodem ad Horizontem inclinato fabricauimus. Quod erat faciendum.

308.1.

0380-01
20
30
40
50
10

309. PROBLEMA 33. PROPOSITIO 33.

SIGNA aſcendentia Zodiaci in eodem horologio ad Horizontem
inclinato deſignare.

20

DESIGNABIMVS ſigna Zodiaci aſcendentia eiſdem prorſus vijs, quibus in præcedenti-
bus vſi ſumus, vt in ſubiecta figura apparet. Vt exempli gratia, ſi in ſuperiori horologio deſcri-
bendum ſit ſignum ♉, aſcendens. Video in 1. tabula propoſ. 9. ſuperioris libri, illud, Sole exi-
ſtente in principio ♈, aſcendere hora 4. Min. 51. ante meridiem. Sed quia eiuſmodi hora æqui
noctialem lineam non ſecat, quæro idem ſignum in 2. tabula, & reperio illud, Sole exiſtente in
principio ♎, aſcendere hora 7. Min. 8. poſt meridiem, quæ quidem hora æquinoctialem lineã

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer