Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

EXEMPLVM omnium hoc ſit. Proponatur planum ad Horizontem inclinatum ex par-
te meridiei, grad. 68. Quoniam igitur inclinatio complemento altitudinis poli maior eſt, cum in
Horizõte Romano, ad quẽ omnia horologia in noſtra hac Gnomonica deſcribimus, complemen
tum altitudinis poli complectatur grad. 48. addemus, vt in ſexto præcepto (cui reſpondet quar-
ta figura ex ſuperioribus) tradidimus, complementum inclinationis, nempe grad. 22. complemen
to altitudinis poli, quod grad. 48. diximus complecti, efficiemusq́ue altitudinem poli ſupra planũ
propoſitum grad. 70. Ad hanc igitur altitudinem horologium Aſtronomicum deſcribemus, vt in
horizontali horologio dictum eſt, propoſ. 1. ſuperioris libri, veluti in appoſita figura apparet; in
qua, quoniam horologium in ſuperiori facie plani collocandum eſt, centrum horologij H, infra
lineam æquinoctialem poſitum eſt, portioq́ue lineæ meridianæ ab H, verſus I, porrecta horam 12. mediæ noctis, reliqua autem ab H, verſus alteram partem educta horam 12. meridiei indicat, vt
in 6. præcepto docuimus, & facile ex 4. figura colligitur. Horologium igitur Aſtronomicum,
quod inclinatum eſt ad Horizontem, & c. deſcripſimus. Quod faciendum erat.

299.1.

Exemplum ho
rologu ad Ho-
rizontem in cli-
nau.
0372-01
10
20
30
40
50

300. SCHOLIVM.

IDEM hoc horologium, ſi omnes ei{us} partes inuertantur, vt in ſcholio propoſ. 13. præcedentis li-
hri docuimus, indicabit hor{as} in facie plani inferiori, vt ibidem demonſtr auim{us}.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer