Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES eodem temporis momento ſignum oppoſitum, vt ſignum ♐, vel ♒. Per illud ergo punctum du-
cendæ erunt lineę ♐, & ♒, & ſic de cæteris. In horologio verò Superiori, quod ortũ reſpicit, cum
Sol in principio ♋, exiſtens oritur, proijcitur vmbra gnomonis in punctum lineæ horizontalis,
per quod tropicus ♋, incedit. Igitur per illud punctum ducendum erit ſignum aſcendẽs ♋, & c.

286.1.

A ſcendentium
ſignorum in eo
dem hotologio
declinante ab
Horizonte do [?] -
ſcriptio.
0365-01
20
30
40
50

CÆTERVM puncta in horizontali linea, per quæ arcus ſignorum ducendi ſunt, etiamſi
ducti non ſint, inueniemus vel ex tabella quinta propoſ. 9. ſuperioris libri, vt in ſuperioribus tradi
tum eſt; (ſi enim ducantur lineæ horariæ indicantes horas, quæ arcus ſemidiurnos terminant, ſe-
cabitur ab illis linea horizontalis in dictis punctis.) Vel ex figura la [?] titudinum ortiu [?] arum, occi-
duarumve propoſ. 21. ſuperioris libri, hac ratione. Sit vt in dicta propoſ. 21. Horizon A B C D,
cuius centrum E, vnà cum radijs latitudinum ortiuarum, & occiduarum. Itaque rectæ A D, quæ
in figura præcedẽtis propoſ. continetur, abſcindemus rectam E F, æqualem, ex recta quidem E C,
producta, ſi horologium ſuperius occaſum reſpicit, ex E A, verò, ſi ad ortum ſpectat; & per F, ad
E F, perpendicularem ducemus. Si enim puncta huius lineæ, vbi à radijs latitudinum ortiuarum
ſecatur, ex puncto F, accepta transſerantur in lineam horizontalem ex puncto D, habebu [?] ntur pun
cta, per quæ paralleli ſignorum tranſeunt. Nam ſi triangulum A B D, in figura præcedentis pro-
poſ. intelligatur rectum ad planum horologij, erit A, centrum mundi, & A D, communis ſectio
Horizontis, ac Verticalis circuli, vt ex demonſtratis conſtat. Si igitur Horizon A B C D, figuræ
latitudinum ortiuarum intelligatur poni in horologio, ita vt centrum eius E, centro A, congruat,
& recta E F, communis ſectio Verticalis & Horizontis, rectæ A D, cadet punctũ F, in D, ob æqua-
litatem rectarum E F, A D. Quare perpendicularis per F, ducta congruet horizontali lineæ, cum
hæc quoque perpendicularis ſitad A D, rectam in illo ſitu; ac proinde radij latitudinum ortiua-
rum, & occiduarum cadent in illa puncta, quæ diximus in horizontalem lineam eſſe transferenda
ex puncto D. Quapropter ſigna Zodiaci aſcendentia in horologio eodem, quod ab Horizonte de
clinat, depinximus. Quod faciendum erat.

286.1.

Inuentio pun-
ctorũ in linea
horizontali, per
quę arcus ſigno
t [?] um, & lineę ſi
gnorum aſcen-
dentium ducẽ-
dæ ſunt.
10
20

287. SCHOLIVM.

EX Andreæ Schoneri doctrina hoc modo eadem ſigna aſcendentia depingem{us}. In priori figura ſcho
lij propoſ. 9. lib. præcedentis, quam in ſcholio propoſ. 9. huius lib. repetiuimus, ex recta E C, vel E A, au-
feratur recta E M, æqualis interuallo L D, quod in horologio inter cipitur inter L, centrum, & punctum
D, vbi conueniunt linea horizontalis, æquinoctialis, & horæ 6. & in M, ad rectam E M, conſtituatur
angulus E M N, æqualis angulo, quem recta L D, (ſi ducta eſſet) cu [?] m æquinoctiali linea facit in horo-
logio, ea conditione, vt centro E, poſito in centro L, & puncto M, in puncto D, recta M N, lineæ æquino
ctiali congruat. Poſt hæc interualla rectæ M N, inter M, & line{as} ſignorum interpoſitæ transferantur
in lineam æquinoctialem ex puncto D, eo ordine, quem haberent, ſi recta M N, ęquinoctiali lineę con-
grueret, imprimendo in linea æquinoctiali puncta. Si enim per hæc puncta agantur parallelę occultæ ipſi
lineæ horizontali, vel meridianæ, ſecabuntur tropici in punctis, per quæ erunt aſcendentia ſigna ducenda,
hoc ordine ſeruato. In horologio ad occaſum ſpectante, punctum, vbi linea horizontalis à tropico ♋, ſe-
catur, pertinet ad ♑; ſequens in eodem tropico infra lineam horizont alem, ad ♐, & ſequens ad ♏, & ſic deinceps, contra ſignorum ſucceſſionem. Puncta verò, quæ ab eiſdem parallelis in tropico ♑, mon-
ſtrantur, ſpectant ad ſigna oppoſita. In horologio autem, quod ortum reſpicit, punctum, quod commune eſt
tropico ♋, & lineę horizontali, tribuendum eſt ſigno ♋; ſequens verſus lineam meridianam, ſigno ♌,
& ita deinceps ſecundum ſeriem ſignorum. Puncta verò quæ in tropico ♑, ab eiſdem parallelis indicã-
tur, ad oppoſita ſigna pertinebunt.

287.1.

Qua ratione
eadẽ [?] ſigna aſc@
dentia ſecun-
dum praxim
Andreæ Scho-
neri deſcriban-
tur in eodẽ ho-
rologio decſinã
te ab Horizon-
@e.
30
Ordo ſignor@
aſcendentium
in tropicis.
40

RVRSVS in figura postriori dicti ſcholii propoſ. 9. lib. 2. quam etiã in ſcholio propoſ. 9. huius lib. repetiuimus, ex recta E C, abſcindatur recta E M, æqualis eidem interuallo L D, quod in horologio in-
ter L, & D, ponitur; & in M, ad rectam E M, conſtituatur angul{us} E M N, æqualis angulo, quem
dicta recta L D, (ſi ducta eſſet) cum linea æquinoctiali facit in D; ita vt centro E, poſito in centro L,
& puncto F, in puncto D, recta F G, congruat lineæ æquinoctiali. Deinde interualla rectę M N, inter
M, & line{as} ſignorum interiecta in lineam æquinoctialem transferantur ex puncto D, eo ordine, quem
haberent, ſi recta M N, congrueret lineæ æquinoctiali, imprimendo puncta in æquinoctiali linea. Nam ſi
hæc puncta æquinoctialis lineæ rectis lineis cõnectantur cum punctis reſpondentibus tropicorum iam in-
uentis, deſc [?] ripta erunt aſcendentia ſigna, vt pri{us}. Signorum autem ordo in æquinoctiali linea hic eſt. Quando horologium ad ortum ſpectat, pertinebit primum punctum infra horizontalem lineam ad ♉, & ſequens ad ♊, & ♏, & ſic conſequenter, vt in poſteriori figura dicta collocantur. Proximum verò pun
ctum ſupra lineam horizontale@ conueniet ſigno ♓, & ſequens ſignis ♒, & ♍, atque ita deinceps,
prout poſita ſunt ſigna in prædicta figura. Si verò in occaſum ſpectet horologium, contrarius prorſus or-
do ſeruand{us} erit. Nam primum punctum infra lineam horizontalem dandum erit ſigno ♓, & ſequens
ad ♒, & ♍, pertinebit, & c.

287.1.

50
Ordo ſignorũ [?]
aſcendentium
in ęquinoctiali
linea.

QVOD ſi ſigna aſcendentia vltra horizontalem lineam producantur, habebimus eadẽ ſigna in horo
logio inferiori, ſi partes illius portionis, quam linea horizontalis aufert, inuertantur, vt dictũ e [?] ſt ſupra.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer