Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES mutandi ſunt in earum complementa vſque ad 24. & quæ horæ prius ab ortu numer abantur, nunc ab oc-
caſu, & quæ ante ab occaſu, nunc ab ortu ſunt computandæ ita vt ex hora 1. ab ortu fiat hora 23. ab
occaſu, & ex hora 18. ab occaſu fiat 6. ab ortu, & c. Si denique portionem nocturnam horologii à meri-
die in ortum declinantis gr. 30. ita inuertamus, vt pars dextr a fiat ſiniſtra, & contra. & adhuc pars,
quæ post hanc mutationem ſuperior eſt, euadat inferior, & e contrario, deſcriptum erit horologium de-
clinans à borea in occaſum totidem gradibus: ſed iidem numeri horarum hic retinentur; conſider and ũ
tamen eſt, quænam ab ortu, & quæ ab occaſu numer andæ ſint, vt in ſcholio propoſ. 23. ſuperioris libride
Verticali horologio diximus. Simili modo, ſi horologium Italicum, vel Babylonicum deſcribatur decli-
nans à meridie in occaſum grad. 30. conſtruemus ex eohorologium declinans à borea in occaſum grad. 30. & à meridie in ortum totidem gradibus, necnon à borea in ortum, ſi prædictæ partium inuerſiones
fiant, & numeri horarum mutentur, vt proximè ſcripſimus.

270.1.

Qua ratione ex
horologio Itali
co vel Babylo-
nico declipan-
te à merldie in
ortũ fiat aliud
declinans à bo
ica in ortum,
& à meridiei in
occaſum, & à
borea in occa-
ſum.
10

271. PROBLEMA 12. PROPOSITIO 12.

HOROLOGIVM Antiquum declinans à Verticali con-
ſtruere.

SECETVR tam arcus diurnus paralleli ♋, a Nb, quàm paralleli ♑, d N e, in partes 12. æquales in circulo Ma Nb, ita vt puncta proxima, quæ ſequuntur puncta b, e, verſus N, perti-
neant ad horam 1, inæqualem, & ſequentia ad 2. & c. Ex punctis enim diuiſionum inueniemus in
vtroque tropico puncta horarum inæqualium, vt in Verticali horologio docuimus propoſ. 24. ſu-
perioris libri. Exempli gratia, recta ex f, puncto horæ 2. inæqualis tropici ♋, per centrum L, edu
cta ſecat æquinoctialem lineam in g, puncto, per quod recta ex C, emiſſa ſecat tropicum ♋, in h,
puncto horæ 2. inæqualis. Sic etiam recta ex m, puncto horæ 9. inæqualis tropici ♑, per L, ducta

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer