GNOMONICES
ex C, linea C A, radio Aequatoris I G, parallela: hæc enim illam horam referet; quemadmodum
& in horizontali horologio, & in Verticali, quia linea horæ 6. æquinoctialem lineam non ſecat, ſed
ei parallela eſt, ducta eſt ex H, in poſteriori figura propoſ. 2. & 14. ſuperioris libri, recta H V, radi@
Aequatoris parallela pro hora 6.
256.1.
Alia deſcriptio
atcuum ſigno-
rum in eodem
horologio de-
clinante à Ver
t
[?]
icali.
10
20
30
40
4. primi.
26. primi.
50
10
20
30
VT autem lineas habeamus aliarum horarum, quæ æquinoctialem lineam neque ſecant, ne-
que eidem parallelæ ſunt, vt ſunt illæ omnes, quæ poſtquam lineam æquinoctialem ſecuerũt, pro-
ductæ ſunt vltra centrum C, (quales in noſtro horologio declinante ſunt horæ 4. 5. 6. & cæteræ
poſt meridiem; item 1. 2. & 3. poſt mediam noctem; hæ etenim omnes vltra centrum C, produ-
ctæ ſunt, & earum reſpondentes citra centrum C, lineam æquinoctialem ſecant, quales ſunt 4. 5. 6. & cæteræ poſt mediam noctem. Item 1. 2. & 3. poſt meridiem) hanc viam ſequemur. Per C,
centrum horologii ducemus rectam C d, lineæ æquinoctiali parallelam, ſi nulla linea horaria ei
æquidiſtat, & per C, punctum figuræ proximè conſtructæ rectam C A, emittemus radio Aequa-
toris parallelam, quæ illi parallelæ C d, vel certè horæ illi, (ſi qua eſt) quæ lineæ æquinoctiali æqui
diſtat, reſpondebit, vt proximè docuimus. Referet autem linea C d, in horologio circulum illũ
horarium, ſ
[?]
eu circulum maximum per polos mundi ductum, cuius communis ſectio in circulo
ex L, deſcripto per centrum L, tranſiens æquinoctiali lineæ æquidiſtat, lineamq́ue ſtyliad rectos
angulos ſecat, vt in præcedenti propoſ. oſtendimus. Poſt hæc, quoniam quælibet linea horaria cũ
C d, ad verticem C, æquales angulos facit, transferemus lineas ex C, prodeuntes, radiumq́; Aequa
toris ſecantes, ad alteram partem rectæ C A, beneſicio arcus cuiuſdam circuli ex C, deſcripti, ita vt
lineæ hinc inde æqualiter à C A, diſtantes æquales arcus illius circuli ex C, deſcripti, & angulos
æquales ad C, comprehendant cum recta C A. Nam hæ lineæ ita translatæ reſpondebunt illis ho
ris, quæ æquinoctialem lineam non ſecant, ſed vltra centrũ C, excurrunt, ita vt binæ lineæ æqua-
li interuallo à recta C A, remotæ pertineant ad binas horas eiuſdem numeri, quarum illa, quæ ra-
dium Aequatoris ſecat, vel à C, verſus radium Aequatoris ducitur, referat horam, quæ lineã ęqui-
noctialem interſecat in horologio, alia verò ad alteram partem rectæ C A, translata eidem horæ
reſpondeat vltra centrum C, productæ, quæ æquinoctialem lineam non ſecat: Non ſecus ac in ho