Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

LIBER TERTIVS. in altero habent, propterea quòd & ſtyli ſumuntur æquales, & declinatio in vtroque eadem ponitur, li-
cet in contrari{as} ea partes vergat, fit vt lineamenta, quæ nobis ad vnum horologium conuerſis dextra
ſunt, in alio exiſtant ad ſiniſtram, & contra.

0327-01
10
20

CAVSA quoque mutationis numerorum horarum in earum complementa vſque ad 12. perſpicua
eſt. Quoniam enim, vt ſupra dixim{us}, in auſtralib{us} horologiis horæ poſitæ ad dextram lineæ meridianę
numerandæ ſunt à meridie, & quæ ad ſiniſtram ſunt, à media nocte; in borealib{us} verò contra: effici-
tur, vt horæ à meridie in vno horologio ſint horę à media nocte in altero, & contra; quandoquidem dex-
trę vni{us}, quæ numerabantur à meridie, fiunt ſiniſtræ in altero, ac propterea à media nocte ſupputantur,
& econtrario, vt docuimus. Igitur linea proxima ad dextram lineæ horæ 12. meridiei, quæ in auſtrali
horologio monſtr at horam 1. à meridie, in altero auſtrali neceſſario oſtendet horam 11. à media nocte,
cum iam in hoc translata ſiniſtram partem occupet, & contra. Linea verò proxima ad dextram lineæ
horæ 12. mediæ noctis in vno boreali horologio indicans horam 1. à media nocte, in altero boreali ad ſini-
ſtr am iam partem translata ſignificabit horam 11. à meridie, & è contrario.

255.1.

30

IAM verò ſi horologium à meridie declinãs in ortum, vel occaſum inuertatur, it a vt ſuperior pars
in inferiorem mutetur, & quæ poſt hane mutationem nobis ad horologium conuerſis dextra eſt, fiat ſini-
ſtra, & contra, factum erit ex eo horologium à ſeptentrione totidem gradib{us}, quot illud à meridie rece-
dit, deflectens, in oppoſitam tamen partem, adeo vt illo vergente in ortum, hoc in occaſum ſpectet, & contra: quale eſt illud, quod in facie plani oppoſita depingi ſolet, vt in ſcholio propoſ. 13. ſuperioris libri
demonſtr auimus. Poteſt autem hæc inuerſio horologii ita quoque institui, vt prius dextra pars in ſiniſtrã,
& contra: deinde poſt hanc mutationem ſuperior in inferiorem mutetur, & è contrario. Huiuſmodi ho-
rologium exprimunt lineamenta auſtr alis horologii in facie boreali deſcripta, ita vt ſingulæ lineæ ſingu-
lis lineis reſpondeant, dummodo pars ſuperior mutetur in inferiorem. Nam ſi hæc mutatio fiat, appare-
bunt nobis ad faciem oppoſitam horologii conuerſis lineæ ad partem dextram, quæ pri{us} poſt illam muta [?]
tionem ſuperioris partis in inferiorem in auſtrali facie ad ſiniſtram nobis collocatæ erant, & contra, vt
manifestum eſt.

255.1.

Quomodo ex
horologio declí
nã te à meridie
fiat horologiú
declinans à bo
rea in oppoſita
facie plani ho-
rologii deline@ [?]
dum.
40
50

QVIA verò ex horologio auſtrali, ſi pars ei{us} dextra fiat ſiniſtra, & contra, fit aliud auſtrale, quod
in contrariam partem declinat, vt dictum eſt; efficitur, vt ſi pars ſuperior hui{us} horologij, quod ex illo
factum eſt, in inferiorem mutetur, habeam{us} horologium boreale reſpondens priori illi horologio auſtrali,
dummodo numeri reſtituantur, qui pri{us} in illo auſtrali horologio erant; it a vt ſi illud à meridie in ortum
deflectit, hoc à borea in occaſum declinet, & ſi illud in occaſum, hoc in ortum vergat: quia hac ratione
facta eſt mutatio partis ſiniſtræ in dextram, quando nimirum factum eſt horologium à meridie in contra-
riam partem declinans; & rurſus pars, quæ poſt hane mutationem ſuperior eſt, mutatur in inferiorem, & contra, quæ quidem omnia requiruntur, vt ex auſtr ali fiat boreale in oppoſita facie deſcribendum, vt di-
ctum eſt. Itaque hanc nobis regulam colligere licebit. Horologium australe declinans in ortum, ſi ei{us}
pars ſuperior fiat inferior, dabit horologium boreale ęqualis declinationis in ortum quoque vergens: Auſtrale verò in occaſum deflectens ſimiliter inuerſum, vt ſuperior pars in inferiorem mutetur, exhibe-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer