Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

0289-01
10
20

230. SCHOLIVM.

CAETERVM & hic lineæ horarum inæqualium vltra horizontalem lineam productæ exhibent
earundem horarum lineas in inferiori horologio, dummodo portio horologii abſciſſa à linea horizontali
inuertatur ſecundum omnes ſui partes, vt in ſcholio propoſ. 14. huius libri dictũ eſt, atque demonſtr at ũ.

231. DE HOROLOGIIS ÆQVINOCTIALIBVS.
PROBLEMA 49. PROPOSITIO 49.

HOROLOGIVM Aſtronomicum æquinoctiale deſcribere. hoc eſt, Lineas horarum à meridie, vel media nocte in plano, quod
æquinoctiali circulo æquidiſtat, deſignare.

231.1.

Quomodo In-
ferius horolo-
gium Antiquũ
polare à ſuperio
re oriatur.
40

IN plano aliquo ducatur vtcunque recta A B, pro linea meridiana, vel horæ 12. quam ad re-
ctos angulos ſecet alia recta C D, in E. Ex E, autem circulus cuiuslibet magnitudinis deſcriptus
diuidatur in 24. partes æquales, initio facto vel à C D, vel à recta A B; & per diuiſionum puncta,
ac per centrum E, rectæ educantur. Dico has rectas eſſe lineas horarum à meridie, vel media no-
cte in plano, quod Aequatori æquidiſtet: adeò vt ſi in E, ponatur ſtylus E F, cuiusuis longitudinis
rectus ad planum horologij, ipſumq́ue horologium ita collocetur, vt C D, Horizonti æquidiſtet,
& A B, in plano Meridiani circuli ſtatuatur, tanquam communis ſectio plani horologij & Meri-
diani, punctum denique A, ex parte auſtrali (puncto B, ad boream vergente, C, ad ortum, & D,
ad occaſum) eleuetur ſecundum altitudinem Aequatoris, hoc eſt, ſecundum complementum al-
titudinis poli, ita vt angulus, quem recta A B, cum meridiana linea in plano Horizontis inuenta
conſtituit ad partes ſeptentrionis, hoc eſt, ad partes B, æqualis ſit complemento altitudinis poli,
vmbra ſtyli horas à meridie, vel media nocte indicet in horologio ſuperiori, quod nimirum ad
Zenith ſpectat, & illuſtratur à Sole in borealibus ſignis exiſtente, Aequatorique eſt parallelum. Quòd ſi in facie oppoſita horologij ſic eleuati eædem lineæ intelligantur deſcriptæ reſpondentes
ad vnguem hiſce lineis ſuperioris horologij, ſtylusq́ue E F, in eadem ad rectos angulos infigatur,
indicabit vmbra ſtyli eaſdem horas in horologio inferiori, quod videlicet à Sole ſigna auſtralia
percurrente illuminatur. Quod hac ratione demonſtrabitur.

231.1.

Aequinoctialis
horologij Aſtro
nomici deſcri-
ptio.
Quomodo ho-
rologium æqui
noctiale collo-
candum ſit, ve
horas mõſtret.
50
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer