Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

RVRSVS in ſecunda figura ſcholii eiuſdem propoſ. 9. huius libri ex recta E D, abſcindatur recta
E b, gnomoni æqualis, & per b, ipſi A C, parallela agatur, adeò vt rurſum centro E, dictæ figuræ colloca-
to in centro E, circuli F G H I, in horologio, & puncto b, in puncto A, parallela per b, ducta congruat
æquinoctiali lineæ. Secabit porrò parallela ducta per b, rectas ſignorum ex E, emiſſas, etiam illorum, quæ
ſunt ſupra rectam A C, productas tamen infra centrum E, in punctis, quorum interualla beneficio cir cini
ex puncto b, ſumpta, & in æquinoctialem lineam horologii translata ex puncto A, dabunt in linea æqui-
noctiali puncta, per quæ ſigna aſcendentia ſunt ducenda, hoc tamen ordine. In horologio vtroque in partem
antemcridianam, hoc eſt, in ſiniſtr am ſuperioris horologii, & in dextram inferioris, transferenda ſunt pun
cta ſupra punctum b; in partem verò pomeridianam puncta infra punctum b, computando etiam ſigna,
quæ infra centrum E, ſunt, & vltra centrum E, producta, ita vt in illa parte ſint ♉, ♊, ♏, ♋, & ♐; in
hac verò ♌, ♑, ♍, ♒, & ♓. His ita peractis, ſi puncta in tropicis inuenta cum punctis reſpondentibus
in linea æquinoctiali coniungantur, delineata erunt ſigna aſcendentia, vt prius. Quæ omnia in ſuperiori fi-
gura manifeſta ſunt. Lineæ ♈, & ♎, ducendæ ſunt parallelæ lineæ æquinoctiali per puncta tropicorum,
in quibus à linea meridiana diuiduntur, vt ſupra dictum eſt.

225.1.

Ordo ſignorũ
aſcen dentiũ in
linca ęquino-
ctiali.
10

LINEAE porrò aſcendentium ſignorum in ſuperiori horologio vltra lineam horizont alem produ-
ctæ dabunt quoque eadem ſigna aſcendentia in horologio inferiori, ſi tamen ſuperior pars in inferiorem, et
quæ dextratunc eſt, in ſiniſtram mutetur; vt conſtat ex demonſtratis in ſcholio propoſ. 14. huius libri.

225.1.

Signa aſcenden
tia vltra lineã
horizontalem
producta dant
eadem ſigna in
horologio infe-
riori, ſi paries
permutentur,
vt ſæpe dictum
eſt.

226. PROBLEMA 46. PROPOSITIO 46.

HOROLOGIVM Italicum polare deſcribere.

20

CIRCVLVS ſæpe nominatus F G H I, ſecetur, ut in ſcholio propoſ. 1. lib. 1. docuimus, in
arcum diurnum, & nocturnum tropici ♋, ſitq́ue arcus diurnus a F b, ita vt recta a b, communis ſe-
ctio paralleli, & Horizontis lineæ æquinoctiali ſit parallela. Deinde circulus F G H I, diuidatur
in horas 24. æquales, initio facto à termino arcus diurni occidentali, nempe à puncto a. Si enim ex
punctis diuiſionum per centrum rectæ lineæ occultæ ducantur, quæ ex demonſtratis propoſ. 10.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer