Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES rologio inferiori eadem puncta inquiremus, ſi ex E B, eiuſdem vltimæ figuræ propoſ. 21. huius li-
bri abſcindatur recta æqualis rectæ B D, in figura propoſ. 38. huius libri, & per extremum punctũ
ducatur ad E B, perpendicularis, & c.

224.1.

50
Alia inuentio
eorundem pun
ctorum in ho-
rizontali linea,
in quibus ſigno
ium inicia ori-
untur, aut occi-
dunt.

VERVM inuentis punctis in linea æquinoctiali ex prioribus duabus tabel is propoſ. 9. huius
libri, per quæ duci debeant ſigna aſcendentia, inueniri poterunt eadem arte ex tertia, & quarta ta-
bella puncta in tropicis, per quæ eadem ſigna aſcendentia ſint educenda: ſi nimirum ducantur
occultæ lineæ illarũ horarũ, quibus ſigna oriuntur, quas quidẽ horas tabellæ prædictæ offerunt. Cauendũ tamen eſt in ſuperiori horologio, ne ſumãtur horæ illorũ ſignorũ, quę ſex horis, aut pluri
bus ante vel poſt meridiẽ oriuntur. Nã huiuſmodi horæ in ſuperius horologium non cadunt. In
horologio verò inferiori accipiendæ ſunt illorũ ſignorũ horæ duntaxat, quæ pluribus horis, quàm
ſex, ante vel poſt meridiẽ oriuntur, cum hæ in horologio cõtineantur, vt pater. Immo lineæ rectæ
tangentes tropicos, (quæ ducẽtur, vt in coroll. propoſ. 37. lib. 1. Apollonii docuimus) in punctis in
tropicis inuentis, dant ſigna aſcendentia, vt ex demonſtratis in propoſ. 9. huius libri manifeſtũ eſt.

224.1.

Qua ratione pũ
@a a ſcendentiũ
ſignorũ in tro-
picis inuenian-
tur.
10
Quomodo aſcẽ
dena ſigna per
doctrinam coni
corum Apoll.
deſcribantur.
Deſcrio@io ſi.
gnorum aſcen-
dentiũ per me-
diationes cęli, &
angulos terræ

ALITER aſcendentia ſigna deſcribemus hac arte. Ex tabella ſexta propoſ. 9 huius libri ac-
cipiemus declinationes mediationum cœli pro ſuperiori horologio; pro inferiori verò angulorũ
terræ, & ſecundum doctrinam propoſ. 38. huius libri, in linea meridiana, ſeu horæ 12. quæ quidẽ
in inferiori horologio eſt linea mediæ noctis, inueſtigabimus puncta, per quæ illarum declinatio-
num paralleli ſunt ducendi. Si enim hæc puncta cum reſpõdentibus punctis in linea horizontali
iamdudum inuentis connectamus lineis rectis, deſcripta erunt ſigna aſcendentia, vt patet ex dictis.

ALITER adhuc deſcribi poſſunt, & quidem commodiſſimè hoc modo. Ex tabella decima
propoſ. 9. huius libri accipiantur declinationes omnium punctorum Eclipticæ tam auſtralium,
quàm borealium in circulo horæ 7. antemeridianæ exiſtentium, & ſecundum doctrinam propoſ. 38. huius libri in linea horæ 7. antemeridianæ inquirantur puncta, per quæ paralleli illarum decli
nationum ſunt ducendi. Rurſus ex tabella vndecima eiuſdem propoſ. 9. huius libri ſamantur de-
clinationes omnium punctorum Eclipticæ in circulo horæ quintæ pomeridianæ exiſtentium, & ſimiliter per doctrinam propoſ. 38. huius libri quærantur puncta in linea horæ quintæ pomeri-
dianæ, per quæ illarum declinationum paralleli tranſeunt. Si namque hæc puncta cum punctis
reſpondentibus in linea horæ 7. inuentis iungantur, habebuntur in horologio ſuperiori ſigna
aſcend entia, per ca, quæ in horologio horizontali demonſtrauimus propoſ. 9. hurus libri, quæ ne-
ceſſariò per puncta iamdudũ in linea horizõtali in uẽta, immo & per puncta in linea meridiana per
cœli mediationes reperta tranſibunt. Non aliter ſigna aſcendentia in horologio inſeriori delinea-
buntur, ſi ex prædictis tabellis ſumãtur declinationes punctorũ Eclipticæ in circulis horæ 7. pome
ridianæ, & horæ quintæ antemeridianæ, & c. Sed hæc puncta eadem prorſus ſunt in horologio in-
feriori, quæ in ſuperiori. Declinariones enim eædẽ ſunt in vtroq; horologio, vt ex tabellis conſtat.

224.1.

Alia deſcriptio
ſignorum aſeen
dentiũ per pun
cta Eclipticæ in
circulis horæ 7.
à med noc. & 1.
à mer. exiſten-
ti [?] a, cum ſigno-
rum principia
aſcendũt ſupra
Honi [?] ontem.
20
30

QVOD ſi ex punctis in linea meridiana, quæ diameter eſt hyperbolarum, inuentis ducantur
rectæ tangentes tropicos, ſecundum doctrinam in coroll, propoſ. 37. lib. 1. Apollonij traditam, ha-
bebuntur eadem ſigna aſcendentia, vt in propoſ. 9. huius libri oſtendimus. Signa ergo Zodiaci
aſcendentia in eodem horologio polari deſcripſimus. Quod ſaciendum erat.

224.1.

Alia deſcriptio
ſignorum aſcen
dentium ex do-
ct@na conicorũ
Apoll.

225. SCHOLIVM.

40

CVM Andrea Schonero aſcendentia ſigna it a deſignabimus. In figura prima ſcholii propoſ. 9. hu-
ius libri in recta E D, ſurnatur recta E b, ſtylo horologii æqualis, & per b, ipſi A C, parallela agatur, it a
vt centro E, illius figuræ poſito in E, centro circuli F G H I, in horologio, & puncto b, in puncto A, pa-
rallela per b, ducta congruat lineæ æquinoctiali. Secabit autem hæc par allela per b, ductarectas ſigno-
rum ex E, procedentes in punctis, quorum interualla ex b, accepta, & in lineam æquinoctialem horologii
translata ex puncto A, vbi ineridiana linea æquino ctialem lineam interſecat, dabunt in linea æquinoctia
li puncta, per quę ſi ad punctum D, in quo horizont alis linea meridianam lineam ſecat, lineæ rectæ ducan
tur, ſecabuntur tropici in punctis, per quæ ſigna aſcendentia ſunt ducenda, hoc tamen ordine. In horolo-
gio ſuperiori, & in parte antemeridiana, quæ eſt ad ſiniſtram, punctum in tropico ♋, remotius à linea me
ridiana debetur ſigno ♌, vicinius autem ſigno ♍, & punctum in ipſa linea meridiana ſigno ♎. In parte
poſtea pomeridiana punctum vicinius lineę meridianæ in eodem tropico ♋, debetur ſigno ♏, remotius ve-
ro ſigno ♐. Deinde in parte borologii antemeridiana punctum tropici ♑, vhi à linea horizontali ſecatur,
tribuendum eſt ſigno ♑, ſequens autem ſigno ♒, & vicinius meridianæ lineæ ſigno ♓, & punctum in
ipſa linea meridiana ſigno ♈, proximum verò in parte pomeridiana ſigno ♉, ſequens vero ſigno ♊, & punctum in linea horizontali ſigno ♋. In horologio verò inferiori, cum ex tropico ♋, fiat tropicus ♑,
& ex tropico ♑, tropicus ♋, erit in parte pomeridiana punctum tropici ♋, in quo lineam horizontalem
ſecat, aſſignandum ſigno ♑, ſequens autem ſigno ♒, & ſequens aliud ſigno ♓, & punctum in ipſa linea me
ridiana ſigno ♈. Sequens deinde in parte antemeridiana ſigno ♉, ſequens vero ſigno ♊, & punctum in
horizontali linea ſigno ♋. Punctum autem in tropico ♑, in parte pomeridiana, & remotius à linea me
ridiana, pertinebit ad ♌, vicinius ad ♍, punctum verò in ipſa meridiana linea ad ♎, proximum deinde
in parte antemeridiana ad ♏, & ſequens ad ♐, vt in figura apparet.

225.1.

Deſcriptio eo-
rundem ſigno-
rum aſcenden-
tium ex praxi
Andreæ Scho-
neri.
Ordo fignotũ
aſcendentiũ in
tropicis.
50
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer