Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

195. SCHOLIVM.

HIC etiam, vt demonſir auimus in ſcholio propoſ. 14. huius libri, horæ inæquales horologij auſtralis
vltra horizontalem lineam productæ exhibebunt eaſdem numero horas inæquales in Boreali horologio,
ſi fiat illa inuerſio horologij, de qua in ſcholio propoſ. 14. huius libri dictum eſt.

196. DE HOROLOGIIS MERIDIANIS.

10

197. PROBLEMA 25. PROPOSITIO 25.

HOROLOGIVM Aſtronomicum Meridianum conſtituere. Hoc eſt, Lineas horarum à meridie, vel media nocte in plano, quod Me-
ridiano circulo æquidiſtat, deſcribere.

DVCTA linea recta A B, vtcunque, deſcribatur ex A, centro arcus circuli B C, quouis in-
teruallo, in quo numerata altitudine Æquatoris, ſiue complemento altitudinis poli B C, (ad ſini-
ſtram quidem par-
tem puncti A, ſi ho-
rologium ad ortum
ſpectans deſcriben-
dum ſit; ad dextram
verò, ſi ad occaſum
vergẽs horologium
ſit conſtruendum)
ducatur per A, & C,
recta A C, quam in
A, ſecet ad angulos
rectos recta D E. Sũpta deinde recta
A E, quæ longitudi-
ni gnomonis cuiuſ-
libet magnitudinis
ſit ęqualis, deſcriba-
tur ex E, centro, ad
quodcunque inter-
uallũ circulus F G-
H I, qui in 24. horas
æquales ſecetur, ini-
tio ſumpto à recta
F H, vel à recta G I,
rectam F H, in cen-
tro E, ad angulos rectos ſecante. Poſt hæc per centrum E, & puncta diuiſionum rectæ occultæ
emittantur ſecantes rectam A C, in punctis, per quæ ipſi D E, parallelæ ductæ dabunt lineas hora-
rum à meridie, vel media nocte in plano, quod Meridiano circulo æquidiſtat. Hæ autem paral-
lelæ facile ducentur, ſi per quodcunque punctum lineæ D E, vt per D, ipſi A C, parallela agatur,
& in hanc à puncto D, omnia puncta lineæ A C, transferantur, ſumendo eorum interualla à pun
cto A. Nam rectæ connectentes bina puncta æqualiter à recta D E, remota parallelæ erunt. Cuius
deſcriptionis hæc eſt demonſtratio.

197.1.

Deſcriptio ho-
rologii Aſtrono
mici Meridla-
ni.
20
0255-01
30
40
50
33. primi.
Demonſtratio
conſt@uction is
horologii Me-
tidiani.

QVONIAM communes ſectiones ab Æquatore factæ in planis parallelis, nempe in Meri-
diano circulo, & plano horologii, parallelæ ſunt: Item & communes ſectiones ab Horizonte factę
in eiſdem planis; erit angulus ſub illis ſectionibus comprehenſus in plano Meridiani circuli æqua
lis angulo ſub eiſdem ſectionibus in plano horologii cõtento. Poſita igitur A B, communi ſectio-
ne horizontis & plani horologii, erit A C, communis ſectio Aequatoris & plani horologii, quan-
doquidem angulus B A C, ſumptus eſt æqualis angulo altitudinis Æquatoris, ei nimirum, quem
in Meridiano circulo ſectio Æquatoris cum ſectione Horizontis conſtituit. Quòd ſi intelligatur
circa A C, rectam quieſcentem moueri planum circuli F G H I, donec cum plano Æquatoris, & E, vertex aſſumpti ſtyli A E, cum centro mundi coniungatur; (Eſt enim vertex ſtyli in centro mun
di concipiendus, ex propoſ. @ ſuperioris lib.) erit circulus ipſe Æquatori concentricus, & rectæ

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer