Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES poſitionem vtriuſque horologii diligenter conſideranti. Erunt autem ſectiones R S, T V, inter ſe paral-
lelæ, cum factæ ſint in planis horologiorum parallelis ab eodem circuli maximi plano. Quoniam verò & rectæ A E, C N, parallelæ ſunt, vt dudum oſtendimus; erunt anguli E A S, N C V, inter ſe æquales,
Cum ergo anguli ad verticem E A S, L A R, ſint etiam ęquales, erunt quoque anguli L A R, N C V,
ęquales. Superpoſita ergo rurſus recta A G, rectæ C H, vt punctum A, in punctum C, cadat, & in hoc
ſitu auſtrale ſiue ſuperius horologium conuerti intelligatur circa rectam A G, vel C H, (quę eadem in
eo ſitu eſt) vt pars ſuperior in inferiorem mutetur, & contra, cadet recta A R, in rectam C V, pro-
pter ęqualitatem angulorum L A R, N C V. Eadem{q́ue} ratio eſt de quibuſcunque aliis lineis per A,
& C, loca ſtylorum ductis. Quare, vt prius, portio à linea horizontali abſciſſa, ſi inuertatur, vt ante
dictum eſt, dabit horologium in facie plani horologii oppoſita delineandum.

180.1.

16. vndec.
10. vndec.
15. primi.
10

LIBVIT hæc vberius hoc loco demonſtrare, ne eandem demonſtrationem in ſequentibus cogere-
mur ſæpius inculcare. Magnam enim vtilitatem ſequentibus afferent, vt ſuis locis manifeſtum erit.

181. PROBLEMA 15. PROPOSITIO 15.

PARALLELOS arcuum diurnorum in eodem horologio Ver-
ticali deſcribere.

SI loco radiorum Zodiaci ex puncto D, figuræ radiorum Zodiaci antecedentis propoſ. edu-
cantur radii longitudinum dierum inuenti propoſ. 33. ſuperioris lib. vel in Analemmate eiuſdem
præcedentis propoſ. loco parallelorum per initia ſignorum tranſeuntium aſſumantur paralleli ar-
cuum diurnorum; deſcribemus parallelos horum arcuum eo modo, quo ſignorum parallelos de-
ſcripſimus. Eadem enim eſt in his, & in illis ratio, cum omnes Aequatori ſint æquidiſtantes. Pa-
rallelos igitur arcuum diurnorum, & c. Quod erat faciendum.

181.1.

Deſcriptio ar-
cuum diurnorũ
in prædicto ho-
rologio Verti-
cali.
20
0242-01
30
40
50

182. PROBLEMA. 16. PROPOSITIO 16.

CIRCVLOS Verticales in eodem horologio Verticali de-
ſcribere.

IN lineam meridianam horologii ex G, loco ſtyli transferatur magnitudo ſtyli vſque ad A,
punctum, quod vel infra G, vel ſupra ſumi poteſt. Ex A, autem circulus cuiuſque magnitudinis
deſcribatur, quo diuiſo in 360. partes æquales, initio facto à linea meridiana, ſi omnes Verticales
deſiderentur, vel in pauciores, pro numero Verticalium deſcribendorum, (Nos eum diuiſimus in
24. vt ſingula ſpatia contineant 15. grad.) ducantur per diuiſionum puncta, & centrum A, rectæ
occultæ ſecantes lineam horizontalem in punctis, per quæ ſi ducantur rectę æquidiſtantes lineæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer