Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES que ad meridiem. Igitur eadem hora. 3. inæqualis incidet in horam 7. Min. 40. à proxima media nocte. Hoc artificio horam temporalem, ſiue inæqualẽ deprehendemus quocunque tempore propoſito, ad quam-
cunque latitudinem.

177. DE HOROLOGIIS VERTICALIBVS.
PROBLEMA 13. PROPOSITIO 13.

HOROLOGIVM Aſtronomicum Verticale conſtituere. Hoc eſt, lineas horarum à meridie, vel media nocte in plano, quod
Verticali circulo ęquidiſtat, deſcribere.

177.1.

10

SIT rurſus, vt in propoſ. 1. huius libri, portio Analemmatis A B C, hoc eſt, Meridiani ſemi-
circulus ſit A B C, cuius centrum D; communis ſectio ipſius & Horizontis, B C; communis ſe-
ctio eiuſdem & Verticalis, A D; com-
munis ſectio eiuſdem & Aequatoris,
F D; axis mundi E D. Productis autẽ
rectis F D, E D, ad partes D, ſumatur
in recta B C, ſtylo horologij futuri,
cuiuſcunque magnitudinis datus fue-
rit, æqualis recta D G, ex vtraque par-
te. Et per G, agatur ipſi A D, parallela
H I, ſecans E D, & F D, in H, I. Si igi-
tur per A D, duci intelligatur Vertica
lis circulus propriè dictus, & per H I,
planũ horologii illi Verticali æquidi-
ſtans; cum & Meridianus, & Horizon
ad dictum Verticalẽ rectus ſit, erit ad
eundem communis illorẽ ſectio BC,
perpendicularis, atque adeo & ad pla-
num horologii per H I, ductum Ver-
ticali parallelum, ex demonſtratis à
nobis ad propoſ. 14. lib. 11. Euclidis,
perpendicularis erit. Erit ergo H I, in
plano horologii linea meridiana, vel
horæ 12. nempe cõmunis ſectio Me-
ridiani, & plani horologii. Eſt enim
recta H I, in plano rectarum H D, I D, hoc eſt, in plano Meridiani. D G, gnomon erit ad horologii
planum rectus, ac proinde & ad H I, lineam Meridianam, per definitionem 3. lib. 11. Euclidis, per-
pendicularis, cuius vertex D, idem eſt, quod centrum mundi, ex propoſ. 2. ſuperioris lib. Locus
gnomonis punctum G, in linea meridiana diſtans à puncto H, in quo axis mundi plano horolo-
gii occurrit, & quod centrum horologii dicitur, interuallo G H, vel à puncto I, in quo planum
Aequatoris lineam meridianam ſecat, interuallo G I. Quæ omnia perſpicua ſunt, ſi Meridianus
proprium ſitum habere concipiatur, vt videlicet punctum E, in boream vergat, & F, in auſtrum. Figuram autem ita cõſtructam appellabimus, doctrinæ cauſa, portionem Analemmatis, quemad-
modum & illam, quam ad initium propoſ. 1. huius lib. deſcripſimus, portionem Analemma-
tis vocauimus.

177.1.

Deſcriptio ho-
rologii Aſtrono
mi@i Verticalis.
0224-01
20
30
19. vndec.
2. v [?] ndec [?] .
40

IAM verò beneficio trianguli D H I, conficiemus horologium Verticale Aſtronomicum hoc
modo. In lineam rectam H E, ductam vtcunque in plano, in quo horologium deſcribendum eſt,
transferatur recta H I, linea meridiana portionis Analemmatis, deorſum quidem à puncto H, ſi
horologium ad meridiem ſpectans ſit deſcribendum, ſurſum autem, ſi ſeptentrionale delinean-
dum ſit, vt ex portione Analemmatis patet. Nam planum horologii ad meridiem ſpectans, rece
dens nimirum à D, centro mundi ad partes poli Borealis E, ſecat Aequatorem F D, infra punctũ
H, in puncto I; planum verò horologii reſpiciens Septentrionem, recedens videlicet à D, centro
mundi ad partes auſtrales, ſecat eundem Aequatorem ſupra punctum H, in puncto I, & c. Deinde
ex recta H E, abſcindatur I E, rectæ D I, portionis Analemmatis æqualis: Et per I, educatur ad
H E, in plano horologii perpendicularis F K. Ex E, verò deſcribatur circulus cuiuſuis magnitu-
dinis, quo diuiſo in partes 24. æquales, initio facto à linea meridiana H E, producta, ducantur per
puncta diuiſionum, & centrum E, rectæ lineæ occultæ ſecantes rectam F K, in punctis, per quæ,

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer