Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

ALITER. Deſcribantur in horologio Aſtronomico, per propoſ. 2. huius lib. duo paralleli
arcuum diurnorum, vnus horarum 14. & horarum 10. alter; Vel potius (quod quidem ſatis erit
ad propoſitum negotium) in horis à meridie, & à media nocte imprimantur puncta, per quæ di-
ctiarcus tranſire debent, etiamſi arcus ipſi non ducantur. Deinde diligenter conſiderentur tabu-
læ arcuum diurnorum horarum 10. 12. & 14. quas in ſcholio propoſ. 33. præcedentis libri poſui-
mus. In his enim ſtatim apparebit, per quasnam horas à meridie, vel media nocte dictorum ar-
cuum ducendæ ſint horæ ab occaſu Solis. Ita namque vides, horam 23. ab occaſu ducendam eſſe
per horam quartam à meridie in arcu horarum 10. & per horam quintam à meridie in arcu ho-
rarum 12. (qui idem eſt hic, quod æquinoctialis linea) & per horam ſextam à meridie in arcu ho-
rarum 14. & ita de cæteris. Horæ autem, quæ in arcu horarum 10. non habent puncta reſponden-
tia, quales ſunt omnes horæ ante horam 15. in noſtro exemplo, ducendæ ſunt per puncta in arcu-
bus horarum 14. & 12. Hora verò duodecima ab occaſu ducenda eſt parallela lineæ æquinoctiali
(nam linea horæ duodecimæ ab ortu, vel occaſu, & linea æquinoctialis, parallelæ ſunt in horolo-
gio horizontali, vt in ſcholio propoſ. 22. præcedentis libri docuimus) per horam ſeptimam à me-
dia nocte in arcu horarum 14. vt ex tabula dicti arcus conſtat. Quoniam verò hora vndecima ab
occaſu ſolum in arcu horarum 14. punctum habet, nempe horam ſextam à media nocte, ducemus
horam vndecimam ab ortu per horam quartam à meridie in arcu horarũ 14. & per horam quin-
tam à meridie in arcu horarum 12. vt ex dictorum arcuum tabalis conſtat: hæc enim producta
dabit horam vndecimam ab occaſu, cum cadat in alteram partem paralleli ſemper apparentium
maximi, vt conſtat, ſi hic parallelus deſcriberetur. Nam hora quæcunque ab ortu vltra arcum, ſeu
parallelum ſemper apparentium, vel latentium maximum producta, dat eandem numero horam
ab occaſu, & è contrario, vt in ſequenti ſcholio oſtendemus. Tranſibit autem neceſſario hæc ho-
ra vndecima ab ortu producta, ſi erratum non fuerit, per horam ſextam à media nocte in arcus ho
rarum 14. per quam nimirum hora vndecima ab occaſu ducenda eſt, ex tabula arcu diurni hora-
rum 14. Simili ratione, quia hora decima ab occaſu nullum habet punctum in prædictis arcubus
diurnis, ducemus horam decimam ab ortu per horam tertiam à meridie in arcu horarum 14. & per horam quartam à meridie in arcu horarum 12. vt ex horum arcuum tabulis cõſtat. Nam hęc
producta exhibebit horam decimam ab occaſu, ob cauſam prius dictam. Atque ita procedemus in
aliis horis ante decimam, ſi in horologio ducendæ fuerint.

171.1.

Alia deſctiptio
horologii Itali-
ci horizonalis,
per arcus diur-
nos.
10
20

COMMODISSIME quoque deſcribi poterunt horæ ab occaſu, ſi deſcribatur parallelus
omnium ſemper apparentium maximus, ſiue arcus diurnus horarum 24. Nam rectæ ductæ per
horas à meridie, vel media nocte in arcu dicto, ſecundum tabulam arcus diurni horarum 24. in
ſcholio propoſ. 33. præcedentis libri poſitam, & per horas à meridie, vel media nocte arcus diur-
ni horarum 12. veluti tabula huius arcus in eodem ſcholio propoſ. 33. præcedentis libri poſita do
cet, dabunt horarias lineas ab occaſu. Tranſit enim hora 23. ab occaſu per horam vndecimam à
meridie illius paralleli, ſeu arcus diurni horarum 24. & per horam quintam à meridie lineæ ęqui
noctialis, vel arcus horarum 12. Hora verò 22. per horam decimam prioris arcus, & horam quar-
tam æquinoctialis lineæ, vel arcus poſterioris, & c. Vt manifeſtum eſt ex tabulis dictorum arcuum
in ſcholio propoſ. 33. præcedentis libri deſcriptis. Hora autem duodecima ab occaſu ducitur pa-
rallela horæ ſextæ à meridie, vel media nocte, ſiue lineæ æquinoctiali, per punctum, quo linea me-
ridiana, ſeu horæ 12. à media nocte, quæ eſt hora meridiei, arcum diurnum horarum 24. id eſt,
parallelum ſemper apparentium maximum, interſecat: quoniam linea horæ 12. ab ortu, vel oc-
caſu, & linea horæ ſextæ à meridie, vel media nocte, & æquinoctialis linea, parallelæ ſunt, vt ex ijs,
quæ in ſcholio propoſ. 22. ſuperioris lib. ſcripſimus, manifeſtum eſt; & linea horæ 12. ab or. vel
occ. tranſit per horam duodecimam à media nocte in arcu diurno horarum 24. vt patet ex tabula
arcus diurni horarum 24. in ſcholio propoſ. 33. eiuſdem libri poſita. Immo linea horæ duodeci-
mæ ab or. vel occ. & reliquæ omnes ab or. vel occ. tangunt prædictum parallelum, ſeu arcum diur
num horarum 24. in punctis, in quibus eundem lineæ horarum à mer. vel med. noc. ſecant, vt
propoſ. 14. antecedentis lib. demonſtrauimus. Vel etiam in quibuſdam horologiis ex iis, quæ ſe-
quuntur, arcum diurnum hor. o. vel nocturnum horarum 24. hoc eſt, parallelum ſemper occul-
torum maximum. Vnde@, vt accuratius horæ ab ortu, vel occaſu ducantur, deſcribi poterunt
huiuſmodi arcus, vt propoſ. 34. & 36. huius lib. à nobis factum eſt in horologio Meridiano,
ac polari.

171.1.

Alia deſcriptio
horologii Itali-
ci hotizontalis,
per parallelum
@emper apparẽ-
tium maximũ,
ſiue pet arcum
diurnum hora-
@um 24.
30
40
50

PORRO ducta vna aliqua hora ab occaſu, vel etiam ab ortu, vt in ſequenti propoſ. dicemus,
beneficio arcuum diurnorum, vel etiam nocturnorum, vt in ſequentibus horologiis patebit, duce-
mus alias facili negotio per ſequentia puncta, quę inter ſe reſpondent, nulla alia habita conſidera-
tione tabularum, quas in ſcholio propoſ. 33. pręcedentis libri compoſuimus. Vt ducta v g. hora
23. ducemus 22. per proximum punctum in arcu diurno horarum 14. & per proximum in arcu
diurno horarum 12. & per proximum in arcu diurno horarum 10. Item 21. per alia ſequentia tria
puncta, & ſic de cæteris, vt in exemplo apparet.

171.1.

Qua ratione, ſi
benefic [?] io arcuũ
diurnorum, vcl
nocturnorum,
una aliqua ho
@a ab occaſu,
aut ab ortu du-
cta ſit [?] , aliæ faci
li negotio de-
ſc [?] ribi poſſint.

ALITER. Deſcribatur linea horæ duodecimę ab ortu, vel occaſu hac ratione. In portion@

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer