Full text: Clavius, Christoph: Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

GNOMONICES trum H, ducta, & vtrumque in ſuo circulo quatuor horis abeſt à linca meridiana) & per F, punctum ex-
terioris circuli ducatur diametro S T, quæ meridianam lineam ad rectos angulos ſecat, parallela occulta
F L; quod facile fiet, ſi recta occulta ducatur ex F, ad punctum M, quod tanto interuallo abſit à punct@
S, quanto punctum F, à puncto T, abeſt. Rectæ enim F M, T S, parallelę erunt, ex ſcholio propoſ. 27. lib. 3. Eucl. ob æqualitatem arcuum F T, M S: Item per K, punctum circuli interioris agatur meridianæ
lineę H B, parallela occulta K L; quod facile etiã fiet, ſi recta occulta ducatur ex K, ad punctum N, quod
tanto ſpatio diſtet à puncto R, quanto abeſt ab eodem punctum K: Secet autem recta K L, rectam F L,
in L. Quod ſi idem fiat cum reliquis binis punctis diuiſionum reſpondentibus, vt in figura apparet, inuenta
erunt puncta ellipſis, cuius maior diameter eſt B V, & minor R X, centrum autem H, vt ex coroll. propoſ. 26. ſuperioris lib. perſpicuum eſt. Dico rectas ex H, per hæc puncta ellipſis inuenta ductas, eſſe lineas ho-
rarias, ita vt quælibet eam horam referat, quam puncta diuiſionum reſpondentia in circulis referunt. Vt
quoniam punctum F, refert quartam horam poſt meridiem, idcirco recta H L, ducta dabit horam quar-
tam à meridie, & ſic de cæteris. Atque hac ratione commodiſſime horas ducemus, quia ſemper terna pun
cta pro ſingulis horis habemus, quorum duo ſunt oppoſita in ellipſi, qualia ſunt L, & a, tertium autem
eſt ipſum centrum H. Inuenietur autem punctum oppoſitum a, in ellipſi hoc modo. Sumantur arcus S β,
X γ, oppoſiti arcubus T F, R K, æquales, ducantur{q́ue} rectæ β α, γ α, diametris S T, B V, parallelæ ſe-
cantes ſeſe in α. Punctum enim α, oppoſitum erit puncto L. Iam vero ſi dimidiatas horas, & quadran-
tes earundem deſcribere lubeat, diuidendæ erunt ſingulæ partes circulorum bifariam, & in quatuor par-
tes, & c. Hanc deſcriptionem, quæ omnium elegantiſſima eſt, hoc modo demonſtrabimus.

144.1.

0169-01
20
30
40
50
0170-01
10
20
30
40
50

INTELLIGATVR triangulum A B H, circa rectam B H, moueri, donec rectum ſit ad pla-
num horologij, & cum plano Meridiani circuli coniunctum: & ex A, quod centrum mundi refert, ad
interuallum A B, concipiatur deſcriptus circulus θ Y B Z, Aequatori concentricus, & in plano Aequa
toris, qui propterea, vt Aequator, in 24. partes æquales à communibus ſectionibus circulorum horariorũ
& Aequatoris diuidetur. Diſtent quoque puncta O, P, quatuor horis à puncto B, meridiei, quemadmo-
dum & puncta F, K, M, δ, quatuor horis distant ab eodem puncto B, meridiei. Quamuis enim punctum
P, in Aequatore pertineat ad horam 4. à med. noc. (vt conſtat, ſi circulus θ Y B Z, in proprio ſitu pona-
tur, ita vt ſemicirculus θ Y B, ſit occidentalis, & B Z θ, oriẽtalis) tamen quia A, ponitur centrum mun-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer