Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

120. Experimentum I.

Axi in peritrochio funis ductarius trochleæ jungitur, po-
tentia rotæ applicatur, & hìc ubi trochleâ quinquies vis au-
getur, & ubi diameter axis eſt pars tertia diametri rotæ,
ratio potentiæ ad pondus componitur ex rationibus 1 ad 5 , & 1 ad 3 ; eſt ergo ut 1 ad 15; & ideo unica libra M ſuſtinet pondus P quindecim librarum.

120.1.

217.
TAB. VIL.
fig. 5.
194.
188.

Axis in peritrochio moveri poteſt adhibitâ cochleâ ro-
ta in hoc caſu dentata requiritur, cujus dentes ſint inclinati,
ut cum ſulco cochleæ congruant Talis eſt rota A, quæ
ope cochleæ BC movetur. Hoc in caſu cochlea perpetua
dicitur, & mirum admodum hujus ope potentia minima
exerit effectum; tot enim in ſingul is rotæ revolutionibus,
revolutiones requiruntur cochleæ, id eſt, manubrii quo
cochlea movetur, quot dentes rota habet; ſi huic rotæ ul-
terior rota dentata addatur, potentia eadem majus ob-
ſtaculum agitare poterit.

120.1.

218.
TAB. VII.
fig. 9.

121. Experimentum 2.

Machina, quam hìc exhibemus, conſtat ex duabus rotis,
& cochleâ perpetuâ, quæ manubrio DE movetur. In hac
ratio potentiæ ad pondus, quando æquè pollent, componitur
ex ratione ſemidiametri axis ultimæ rotæ F, ad manubrii
longitudinem DE, & ratione revolutionum hujus rotæ ad
manubrii aut cochleæ revolutiones. Prima ratio in hac ma-
china eſt 1 ad 30; ſecunda ex numero dentium colligitur. Rota ultima F habet in peripheria dentes 35, axis primæ rotæ
A continet dentes 7; quinquies ergo prima rota revolvi-
tur, dum ſecunda ſemel; hæc verò prima continet dentes
36, totidem igitur revolutiones peragit cochlea, dum hæc
rota ſemel revolvitur : ratio ex hiſce duabus compoſita eſt, 1 ad 180, quæ eſt ſecunda ratio quæſita; & ratio ex
hac & prima 1 ad 30 compoſita, eſt ratio 1 ad 5400, quæ
eſt ratio potentiæ ad pondus in caſu æquilibrii; & quan-
tumvis parum auctâ potentia pondus elevaretur, ſinullus da-
retur attritus, qui cum in omnibus hiſce machinis non ſit
contemnendus; ſatis ſenſibiliter potentia, antequam pon-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer