Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP. XIV. gula CHD, CAD ; & DH ad DC, ut AD ad AC. In hoc caſu ergo eſt vis, qua Cuneus intruditur, ad ligni reſiſtentiam, ubi æque pollent, ut ſe-
mibaſis cunei ad bujus latus.

117.1.

214.
8. El. VI.

118. SCHOLIUM 2.
Machinæ cujuſdam examen.

Machinam ad cunei proprietates demonſtrandum, à ſuperius deſcriptâ diverſam, adhibuere alii; ipſe olim talem paululum tantum immuta-
tam, eodem tamen principio nixam, conſtrui curavi, quæ hìc exhibetur; ſed in
quo failat breviter dicam.

118.1.

215.
206.

In hac cuneus, illi ſimilis cum quo experimenta in noſtra machina inſti-
tuuntur, eodem modo ac ubi de noſtra egimus dictum, pondere M inter cy-
lindros E, E, trahitur; cylindri autem moventur juxta regulas æneas CC,
CC, ſuper quibus chalybei axes prominentes ponuntur, & quæ cum regulis
ligneis AA, AA, parallelis inter ſe cohærent. Cylindri trahuntur ponderibus
P,P, ſuſpenſis funibus, qui cum lamellis æneis cohærent, in quibus forami-
na dantur per quæ axes chalybei cylindrorum tranſeunt; funes trochleis nt d, d,
in regulis AA, AA, fixis, & circa axes mobilibus, circumponuntur.

118.1.

TAB. VII.
fig. 7.

In hac machina datur æquilibrium, ſi vis, qua cuneus intruditur, ſe ha-
beat ad ſummam ponderum P,P, ut ſemibaſis cunei ad ipſius altitudinem, quæ
proportio in cuneo locum non habet .

204.

Machina hæc non repræſentat quæ in actione cunei, quo corpora ſeparan-
tur, obtinent; pondera enim P,P, non repræſentant vim qua cylindri inter ſe
cohærent; ſed cylindri ſinguli dimidio ponderum P,P, ad trochleam fixam
trahuntur; in noſtra autem machina, ponderibus integris P,P, inter ſe co-
hærent cylindri.

119. CAPUT XIV.
De Machinis compoſitis.

JAm vidimus, quomodo Machina ex plurimis vectibus , aut plurimis rotis , componi poſſit, & quomodo in iſtis machinis potentia, ut cum reſiſtentia æquè polleat, ſit adre-
ſiſtentiam, in ratione compoſita ex omnibus rationibus, quas in
ſingulis machinis potentia ad reſiſtentias baberent, ſi ſepa-
ratim adhiberentur; hæc eadem regula in omnibus aliis
machinis compoſitis obtinet.

119.1.

177.
190.
216.

Non modo plurimæ machinæ ejuſdem generis poſſunt
jungi, ex machinis diverſis, variis modis, machina componi
poteſt; exemplo uno & altero id ſatis patebit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer