Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. I. CAP XII. libræ, huic extremitati applicatum ſuſtinet pondus P.

105.1.

193.
TAB. VII.
fig. 1.
124.
0081-01
0081a-01

Plurimi orbiculi utcunque conjungi poſſunt, & pondus iis
annecti; ſi tunc unum extremum funis fixum ſit, & funis
circumeat omnes orbiculosillos, & fixos æquali numero, par-
vâ potentiâ magnum pondus elevari poteſt; in hoc caſu quo
numerus orbiculorum ponderi conjunctorum major eſt, (fi-
xis enim actio potentiæ non mutatur ) eo minor potentia valet ad ſuſtinendum pondus; & potentia, quæ eſt ad pon-
dus, ut unitas ad duplum numeri or biculorum, cum pondere æ-
que pollet.

105.1.

194.
124.
195.

Hic enim eſt numerus funium, quibus pondus ſuſti-
netur, & unico funi potentia applicatur.

106. Experimentum 2.

Pondus P ſex librarum regulæ AB annectitur, in quatres
orbiculi libere rotantur. Unco extremitas funis alligatur,
& funis circumit tres illos orbiculos, & totidem alios fixos; alteri extremo pondus unius libræ alligatur, & datur æqui-
librium,

106.1.

196.
TAB. VII.
fig. 2.

107. Experimentum 3. & 4

Non intereſt quomodocunque orbiculi conjungantur; ad
elevanda pondera haud facile præcedens diſpoſitio adhibetur; artifices ideò inæqualibus orbiculis utuntur diſpoſitis ut in
fig. 3. ; magnitudo enim orbiculorum nihil immutat. Sæpe
etiam, quæ diſpoſitio eſt omnium maxime compendioſa,
orbiculi circa eundem axem volubiles ſunt, ut in fig. 4. , & in hiſce duobus caſibus experimentum eodem modo proce-
dit, ac in 2 do experimento.

107.1.

197.
TAB. VII.
fig. 3.
TAB. VII.
fig. 4.

Quando extremitas funis ductarii, quæ in experimentis
præcedentibus fixa eſt, annectitur ponderi aut orbiculis
mobilibus, ratio potentiæ ad pondus non eſt ut 1. ad du-
plum numeri orbiculorum ponderi affixorum; ſed unitate
augeri debet numerus hicce duplus; & hîc, ubi duo orbicu-
li ponderi annectuntur, ratio eſt ut 1 ad 5; tot enim dan-
tur funes, quibus pondus ſuſtinetur.

107.1.

198.
TAB. VII.
fig. 5.

108. Experimentum 5.

199.

Plurimi orbiculi ſeparati & mobiles, habentes ſinguli

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer