Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA ſitatibus poteſt conferri , eſtque Luna Tellure denſior.

681.1.

1419.
1427.
1260.

Quantitates materiæ in duobus corporibus ſunt inter ſe in ra-
tione compoſitâ denſitatum & voluminum , id eſt, ſi de ſphæris agatur, in ratione compoſitâ denſitatum & cuborum diametrorum.

681.1.

288. 79.

Lunæ & Telluris denſitates ſunt inter ſe, ut 48911. ad
39214. ; diametri ut 11. ad 40,2. ideò quantitates materiæ in his corporibus, ut 1. ad 39,13. Licèt denſitates detegan-
tur, poſitis corporibus homogeneis, quantitates materiæ re-
ctè definiuntur, quamvis corpora homogenea non ſint; nam
illam determinamus denſitatem, quam corpus haberet, ſimateria,
ex qua corpus reverâ conſtat, per hoc æqualiter diſpergeretur.

681.1.

1428.
1427. 1260.

Gravitates in ſuperficiebus Telluris & Lunæ determi-
nantur, multiplicando denſitates per diametros id eſt ſunt in- ter ſe, ut 2,93. ad 1. , aut ut 407,8. ad 139,2. qui nume-
rus etiam exprimit relationem gravitatis in ſuperficie Lunæ,
cum gravitate in ſuperficiebus Solis, Jovis, & Saturni .

681.1.

1429.
1230.
1258.

Centrum commune gravitatis Lunæ & Telluris, circa
quod ambo corpora moventur, determinatur; nam hujus à
Telluris centro diſtantia, eſt ad diſtantiam intra centra ambo-
rum corporum, ut quantitas materiæ in Lunâ ad quantitatem
materiæ in ambobus corporibus ; itaque 40,13. ad 1. ut Lu- næ diſtantia à Tellure ad diſtantiam quæſitam centri gravitatis
à centro Telluris, quæ detegitur 5126950. perticarum, ut
ex notis Telluris diametro , & Lunæ diſtantiâ deducitur.

681.1.

1430.
234. 235.
976.

Ut Lunæfiguram determinemus, examinanda eſt figura, quam,
ſi fluida foret, acquireret . Si Lunam ſolam conſideremus qui- eſcentem, ſphærica erit . Si actionem Telluris in Lunam con- ſideremus, acquireret Luna figuram ſphæroidis, cujus axis per
Tellurem tranſiret . Vis Telluris ad Lunæ figuram mutandam eſt ad vim Lunæ in Tellurem, ut 39,13. ad 1. & ut diameter Lunæ ad Telluris diametrum , quæ ſunt inter ſe, ut 11 ad 40. 2. eſtque ratio compoſita ex his 10,7. ad 1. Hæc vis Lunæ eſt ad
gravitatem in ſuperficie Telluris, ut 1. ad 2871485 ; quæ gra- vitas in Telluris ſuperficie eſt ad gravitatem in ſuperficie Lu-
næ, ut 407,8. ad 139,2. aut ut 2871485′, ad 980028. ; quare actio Telluris ad mutandam Lunæ figuram, ad gravita-
tem in ſuperficie Lunæ, ut 10,7. ad 980028, aut ut 1. ad 91524.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer