PHYSICES ELEMENTA
majori luminarium declinatione. Quod clarè patet ſi hæc in
Polis concipiamus; tunc enim Axis figuræ ſphæroidis cum Axe
Telluris coincidit; & omnes ſectiones ad Æquatorem paral-
lelæ ad Axem ſphæroidis ſunt perpendiculares; ideòque cir-
culares. Ita ut, aqua, in ſingulis circulis latitudinis, ubique
eandem habeat elevationem; & ſic in motu Telluris non mutatur
altitudo Maris in locis peculiaribus. Si ex Polo recedant Lumi-
naria agitationem continuò magis ac magis augeri, facile vi-
demus, donec omnium ſit maxima, revolvente ſphæroide cir-
ca lineam ad Axem perpendicularem, poſitâ ſphæroidis axe in
plano Æquatoris.
Hinc liquet, quare in Syzygiis, prope Æquinoctia, Æ-
ſtus omnium maximi obſervantur, ambobus Luminaribus in
Æquatore aut prope hunc verſantibus.
Actiones Lunæ & Solis majores ſunt, quo minus hæc cor-
pora à Tellure diſtant ; cùm autem minor Solis diſtantia
detur, hoc verſante in ſignis auſtralibus, ſæpe ambo Æſtus ma-
ximi Æquinoctiales in illo ſitu Solis obſervantur; id eſt ante
Æquinoctium Vernum & poſt Autumnale; quod tamen non
ſingulis annis obtinet; quia ex ſitu orbitæ Lunaris, & diſtan-
tiâ Syzygiæ ab Æquinoctio variatio dari poteſt.
In Locis ab Æquatore diſtantibus, receſſu Luminarium ab
Æquatore, inæquales fiunt ejuſdem diei elevationes. Sit
PP Telluris Axis; EE Æquator; L l circulus latitudinis; AB axis ſphæroidis figuræ, quam format aqua: quando locus
in circulo Ll, datur in L aut l, datur in eodem Meridiano cum
axe ſphæroidis & aqua eſt maximè elevata, in utroque caſu; in L
tamen magis quàm in l; nam CL ſuperat Cl, quæ lineæ altitudines
aquarum, id eſt diſtantiæ à centro, menſurant: æquales hæ
forent ſi AL & B l diſtantiæ ab axe ſphæroidis forent æquales,
minor autem eſt Cl, quia Bl ſuperat AL, quod ex inclina-
tione Axeos ſphæroidis ad Æquatorem oritur.
680.1.
1412.
TAB. XXV.
fig. 8.
Quamdiù Luna ad eandem partem Æquatoris cum loco
datur, id eſt, ad partem lineæ CA continuatæ, aquæ eleva-
tio maxima ſingulis diebus obſervatur, poſt tranſitum Lunæ
per Meridianum Loci, maxima enim datur elevatio, ubi locus
pervenit ad L; ſi autem Æquator ſeparet Lunam & locum,