Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. XIX. Telluris elevatio ab L verſus B & ab l verſus A fertur; id eſt, inter
L & B, ut & inter l & A, dantur duo motus contrarii, quibus
aqua accumulatur; ita ut elevationes maximæ inter hæc pun-
cta, ad latus Lunæ & puncti oppoſiti, dentur. Id eſt, in locis
quibuſcunque aqua maximè eſt elevata, duabus aut tribus
horis poſtquam Luna per Meridianum loci, aut Meridia-
num oppoſitum, tranſivit.

680.1.

1396.
1392.
TAB. XXV .
Fig. 6.
1397.

Elevatio ad partem Lunæ paululum excedit oppoſitam . Minuitur aſcenſus aquarum acceſſu ad Polum, in quo nulla
aquarum agitatio datur.

680.1.

1398.
1390. 1295.
1399.

Quæ de Lunâ demonſtrata ſunt, ad Solem applicari poſſunt; ideò, ex actione Solis, ſingulis diebus naturalibus, bis e-
levatur Mare, bis deprimitur . Agitatio hæc multò minor eſt, propter Solis immenſam diſtantiam, quàm quæ à Lunâ
pendet; iiſdem tamen legibus ſubjicitur.

680.1.

1400.
1401.
1395.
1402.

Non diſtinguuntur motus ab actione Lunæ, & Solis, pen-
dentes, ſed conſunduntur, & ex hujus actione tantùm muta-
tur Maris ſluxus lunaris: quæ mutatio ſingulis diebus va-
riat, propter inæqualitatem inter diem Naturalem & diem Lu-
narem .

680.1.

1403.
1404.
1394.

In Syzygiis elevationes, ex amborum Luminarium actioni-
bus, concurrunt, & magis elevatur Mare; minus adſcendit
Mare in Quadr aturis; nam ubi aqua Lunæ actione elevatur,
deprimitur ex actione Solis, & vice versâ. Idcircó, dum Lu-
na à Syzygiâ ad Quadraturam tranſit, elevationes quotidia-
næ de die in diem minuuntur: augentur contrà in motu à
Quadraturâ ad Syzygiam. In Novilunio etiam, cæteris pari-
bus, elevationes majores ſunt, & quæ in eodem die ſeſe
mutuò ſequuntur, magis differunt, quàm in Plenilunio .

680.1.

1405.
1406.
1407.
1398. 1402.

Elevationes maximæ & minimæ non obſervantur, niſiſe-
cundâ, aut tertiâ, die poſt Novilunium, aut Plenilunium,
quia motus acquiſitus non ſtatim ex attritu, & aliis cauſis, de-
ſtruitur, quo motu acquiſito adſcenſus aquarum augetur, licèt
minuatur actio quâ Mare elevatur: ſimile quid circà calorem
alibi demonſtravimus.

680.1.

1408.
1174.

Si nunc Luminaria ex Æquatoris plano recedentia conſidere-
mus, videbimus agitationem minui, & minorem dari, prò

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer