Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. XIX. quatoris, id eſt minuitur Axeos inclinatio, donec Sol in
Solticiis detur, ubi hæc eſt omnium minima, illa omnium
maxima . Idcirco bis in anno minuitnr Telluris Axeos in- clinatio, bis inſtauratur. Et Sectio plani Æquatoris cum
plano Æclipticæ, quæ in Æquinoctiis quieſcit, per reli-
quum tempus in antecedentiâ movetur.

678.1.

1382.
1377.
1075.
1383.
1377.
1384.
1385.
1378.

Ad planum orbitæ Lunaris etiam inclinatur planum Æqua-
toris; nam exiguum angulum illud cum Plano Eclipticæ eſſi-
cit : ideò eodem modo in annulum agit Luna, quàm Sol; & licèt illa minor ſit, quia Sole multo minus diſtat, in annulum
majorem exerit actionem. Quare etiam ex actione Lunæ, bis
in ſingulis hujus revolutionibus mutatur, & bis inſtauratur,
Axeos Telluris inclinatio ad Planum orbitæ Lunæ ; ideò- que ad planum Eclipticæ: & in antecedentiâ fertur Sectio
Plani Æquatoris cum plano orbitæ ; ex quo motu tranſla- tio ſectionis illius plani cum plano Eclipticæ neceſſario ſe-
quitur.

678.1.

1386.
969.
1387.
1384.
1385.

Mutationes inclinationis Axeosnimium ſunt exiguæ, ut ob-
ſerventur: tranſlatio autem lineæ Æquinoctiorum, & mo-
tus Axeos, qui ex hac ſequitur, cùm ſemper verſus eandem
partem dirigantur, tandem ſenſibiles ſunt; & ex his Phœno-
mena antea explicata ſequuntur.

678.1.

1388.
1389.
1185. 1186.

679. CAPUT XIX.
De Æſtu Maris.

Ut Æſtum Maris ex principiis traditis explicemus, conſi-
derandum eſt, Tellurem, ut & etiam omnia corpora
in hujus viciniis, in Lunam gravitare ; ideò particulæ aqueæ, in Telluris ſuperficie, quæ verſus centrum Telluris tendunt,
(hìc enim negligimus conſiderationem n. 1371.) cum hac ver-
ſus Lunam feruntur. Cùm etiam ſolida Telluris maſſa ad Lu-
nam feratur, juxta leges, quæ locum haberent, ſi omnis mate-
ria ex quâ conſtat in centro coacta daretur; poterunt demon- ſtrata, in capite 16. de actione Solis in Lunam, verſus Tel-
lurem cadentem, dum cum hac Solem petit, applicari ad
actionem Lunæ in particulas aqueas in Telluris ſuperfi-
cie, cum Telluris maſſa non cohærentes, ſed verſus hujus

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer