PHYSICES ELEMENTA
ſphærica generatur, codem modo ac gutta fit ſphærica ex aliâ
partium attractione
34.
Figura hæc ſphærica Planetarum ex motu circa Solem,
aut ſecundariorum circa primarios, non mutatur; quia ſingu-
læ particulæ eodem motu feruntur: motu autem circa axem
mntationem figura ſubit, eo majorem, quo motus hic cele-
rior eſt.
Sit PP axis Planetæ; Ee diameter Æquatoris, ad axem
perpendicularis; detur canalis PCE fluido repletus; pon-
dere ſuo fluidum hoc verſus C in utroque crure deſcendit,
& non quieſcit, niſi preſſio in utroque crure æqualis ſit. Si Planeta quieſcat, altitudo fluidi in utroque crure æqua-
lis eſt : ſi vero Planeta circa axem Pp rotetur, vi centri-
fugâ omne liquidum in crure CE à centrò conatur rece-
dere , quæ vis cum vi gravitatis contrariè agit ; ideò-
que gravitatem minuit; ita ut æquilibrium non detur,
niſi CE ſuperet CP. Tollamus nunc canalem, preſſio latera-
lis fluidi, ex quo Planeta conſtat, non mutat gravitatem ver-
ſus C, neque differentiam inter altitudines columnarum CE,
CP; altior idcirco ubique eſt Planeta in Æquatore, quam in
Polis, & acquirit ex motu circa axem, figuram ſphæroidis
depreſſi in Polis; elevatio enim continuò minuitur, acce-
dendo ad Polum; quia vis centrifuga minuitur, propter immi-
nutam diſtantiam ab Axe .
677.1.
1361.
TAB. XXV
.
fig. 7.
1359.
217.
223.
280. 1362.
232
Si demonſtrata cum Phœnomenis conſerantur, patebit
quare omnia corpora ſint Sphærica in ſyſtemate noſtro ; hanc
tamen figuram non eſſe exactam, & motibus circa axes paulu-
lum mutari , licèt in pleriſque hoc obſervari non poſſit, ex
obſervationibus Jovis & Telluris poterit deduci. Fovis axem
breviorem eſſe diametro Æquatoris obſervarunt Aſtrono-
mi; hic licet omnium Planetarum ſit maximus, omnium ce-
lerrimè circa axem rotatur , ideòque differentia hæc obſerva-
ri poteſt.
677.1.
924.
1362.
1363.
962.
Elevatio Telluris, in Æquatore, à nobis determi-
natur, quamvis fortè aliorum Planetarum incolis, ſi dentur,
non magis eſt ſenſibilis, quam nobis elevationes in Marte & Venere, quas non percipimus.