Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Augetur corporis excentricitas, ſi vis centralis, continuâ
diminutione, celerius quàm ante decreſcat, dum corpus ab
Apſide imâ ad Apſidem ſummam transfertur; tunc enim, om-
nibus momentis, minus trahitur, quam ſi vis non decreſceret; & ideò magis recedit. Augetur etiam eâdem orbitæ excentri-
citas, in eodem caſu, in motu ab Apſide ſummâ adimam, quia
in hoc caſu, acceſſu ad centrum, celerius creſcit vis, quo ma-
gis verſus centrum deſcendit corpus; ita ut in utroque caſu
differentia inter maximam & minimam diſtantiam à centro vi-
rium, major fiat, ideòque excentricitas augeatur. Simili ratio-
cinio patet excentricitatem minui, quando vis centralis auge-
tur, in motu corporis ab Abſide imâ ad ſummam, & quando
hæc minuitur in motu ab Apſide ſummâ ad imam, id eſt
quando lentius decreſcit, quàm ante, inreceſſu à centro.

676.1.

1326.
1327.

Hiſce ad motum Lunæ applicatis, patet: Orbitæ excentrici-
tatem, ſingulis revolutionibus, varias ſubire mutationes. Eſ-
ſeomnium maximam, poſitâ lineâ Apſidum in Syzygiis; quia, vi-
ribus in Apſidibus collatis, celerius decreſcunt quàm pro ra-
tione inverſâ quadrati diſtantiæ , unde augmentum hoc ſe- quitur , quod in hoc ſitu prævalet . Orbitam verò omnium minimè eſſe excentricam, verſante lineâ Apſidum in Quadra-
turis, prævalente diminutione excentricitatis .

676.1.

1328.
1329.
1298.
1326.
1320.
1290. 1327.

Lunam diximus moveri in plano ad Eclipticæ planum in-
clinatum; lineam Nodorum rotari in antecedentiâ ; & in- conſtantem eſſe Orbitæ inclinationem ; effectus hi ex actio- ne Solis in Lunam etiam deducuntur.

676.1.

1321.
970.
969.

Propter exiguam orbitæ Lunaris inclinationem, vires quas
huc uſque in plano Eclipticæ agentes non attendendo ad or-
bitæ inclinationem conſideravimus, ſine ſenſibili errore, ad
orbitæ planum, referuntur, & Luna, in hoc, motibus ante
explicatis ſubjicitur: Sed datur vis, quæ Lunam ex plano or-
bitæ removet; ita ut hoc planum agitatum concipere debea-
mus, ne Luna orbitam deſerat .

676.1.

1330.
1314.

Sit Luna in F; attendendo ad illa, quæ de actione Solis
ſuperius dicta ſunt , liquet planum parallelogrammi FHMI per lineam TS tranſire, quæ centra Solis & Telluris jungit; ideòque in plano Eclipticæ datur; ita ut punctum N, ad
quod dirigitur vis FN turbans ex actione Solis, in hoc pla-
no detur.

676.1.

1331.
TAB. XXV .
fig. 1.
1299.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer