MATHEMATICA LIB. IV. CAP. XV.
in ſe mutuo ſint exiguæ, & licèt, quæ in ſitu Planetarum di-
verſo locum habent, quodammodo ſeſe mutuo compenſent,
hiſce tamen paululum mutatur proportio, in qua decreſcit
vis, quæ Planetas in orbitis retinet, ita ut non exactè minua-
tur in ratione inverlâ quadrati diſtantiæ, idcirco licèt ſenſibi-
liter quieſcant orbitæ, poſt multas revolutiones ſitus barum or-
bitarum paululum mutatus obſervatur .
Ex hiſce omnibus ſequitur Planetas in principio, ad diſ-
tantias ad quas à Sole moventur, ſemel projectos, in moti-
bus, legibus ante expoſitis, perſeverare; excentricitatemque
orbitarum pendere à celeritate, & directione primæ projec-
tionis. Motus autem hi diutiſſimè conſervari poſſunt, prop-
ter materiæ coeleſtis exiguam reſiſtentiam.
Patet etiam, quare lineis ad centrum Solis ductis deſcribant
areas temporibus proportionales; quia nempe cæteræ gravi-
tates in Syſtemate exiguæ ſunt, reſpectu gravitatis verſus So-
lem ; ideòque hac ſolâ in orbitis retinentur Planetæ, un-
de hæc arearum proportio ſequitur . Motus etiam in li-
neis Ellipticis lentiſſimè tranſlatis, ex lege gravitatis ſequitur; hæ enim immobiles eſſent, ſi in Solem tantùm graves eſſent
Planetæ ; ex actione autem mutuâ Planetarum lenta orbium
agitatio deducitur . Quod autem ſpectat proportionem,
quæ inter cubos diſtantiarum & temporum periodicorum
quadrata obſervatur, ſequitur hæc quoque ex gravitatis le-
ge ; ita ut ſi hiſce addamus, quæ de deflectione Saturni dixi-
mus , nihil explicandum ſuperſit, circa motum Planetarum
primariorum.
675.1.
1265.
225.
241. 1208.
1274.
239. 1208.
1217. 1270.
Cometarum motus à lege Gravitatis pendere, etiam ex ob-
ſervationibus deducitur; & horum reſpectu, ut circa Pla-
netas dictum, Solis gravitas prævalet, & hac gravitate à
viâ rectâ deflectuntur ; viæ autem curvaturam ab hac eâ-
dem gravitate etiam pendere ex eo ſequitur, quod corpus
ex hac gravitate deſcribat aut Ellipſin, aut Parabolam aut Hy-
perbolam ; quales lineas deſcripſiſſe hos Cometas conſtat,
quorum Trajectoriæ fuere determinatæ.
675.1.
1276.
980. 226.
241. 1208.
Satellites Jovis & Saturni circa primarios iiſdem legibus
moventur, quibus primarii circa Solem rotantur , quare mo-