Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. IV. CAP. XII. quitur, in determinandis, quæ reſiſtentiam ſpectant, ad ſub-
tilitatem fluidi non eſſe attendendum, quamdiu hoc poros
corporum permeare non poteſt; ſi enim ad illam pervenia-
mus partium tenuitatem, ut fluidum pro parte per corpus
penetret, corpori minori copiâ reſiſtet.

672.1.

12.
319.
330.

Concipiamus nunc Globum quemcunque, per medium e-
juſdem denſitatis cum globo, tranſlatum, & cui per corpo-
ris poros tranſitus non patet; omnibus momentis retarda-
tur, ita ut ejus velocitas tandem ad dimidium reducatur; quod fieri, mathematicâ demonſtratione conſtat, antequam
corpus bis diametri longitudinem percurrat.

Ut propoſitionem hanc ad motum in fluido ſubtiliſſimo,
omnium corporum poros liberrimè penetranti, & omnia re-
plente, applicare poſſimus, concipiendum eſt, corpus ſphæ-
ricum, ſine poris, quod dari poſſe, intimè jungendo par-
ticulas materiæ, nemo inficias ibit.

Talis corporis reſiſtentiam, in fluido quocunque, à magni-
tudine partium fluidi non pendere, & eandem eſſe, ſive fluidi
partes ſint æquales, ſive utcunque inæquales inter ſe, patet.

Si omnia ſint materiâ plena, niſi per fluidum, ejuſdem
denſitatis cum hoc corpore, poterit hoc moveri; nam in-
currit in omnem materiam, quæ datur in locis, per quæ tran-
ſit, & in his materia ſine interſtitiis, ut in corpore, datur; id-
circo amittet dimidium velocitatis, antequam duarum dia-
metrorum ſuarum longitudinem percurrat.

Augeatur corpus manente materiæ quantitate, & ſervato
hoc homogeneo; id eſt, dentur pori in corpore, per quos
materiæ partes ſubſtiliſſimæ liberrimè tranſeant, & ſint hi
pori æqualiter per totum corpus diſperſi. Si corpus ſic mu-
tatum moveatur, non in totam ſuperficiem incurrit fluidum
ſubtiliſſimum de quo agimus, ſed tantùm in partes ſuperfi-
ciei, quæ poros interjacent, quæ partes ſimul ſumtæ, quia
corpus homogeneum ponimus, valent ſuperficiem corporis in
conſtitutione primâ, ſine poris; Aucto enim corpore, ſuperfi-
cies non fuit mutata, ſed tantùm dilatata, interjectis poris: ita ut corpus in utroque caſu eandem patiatur reſiſtentiam,
ex impactu in ſuperficiem; & reſiſtentia in corpore dilatato

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer