Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

PHYSICES ELEMENTA de vi quæ retinet Lunam in orbe ita agitato, diminutionem
vis gravitatis reſpectu Lunæ, parum admodum à ratione in-
verſâ quadrati diſtantiæ, differe detegimus, differentiamque
à Solis actione pendere in ſequentibus videbimus.

671.1.

1242.
967. 966. 226.

Nullumque dubium circa hanc diminutionem ſupererit,
ſi conſideremus, Lunam in orbitâ retineri ex ipſâ vi, qua
corpora in Telluris viciniis Tellurem verſus feruntur, immi-
nutâ, juxta legem diminutionis ſæpiſſimè memoratam. Di-
ſtantia media Lunæ eſt 60 {1/2} ſemid. Telluris; diametrum an-
tea vidimus continere perticas Rhenolandicas 3400669 ; un- de, ex noto tempore periodico, facilè detegimus in uno mi-
nuto primo temporis, Lunam in orbitâ percurrere perticas
Rhenolandicas 16425 {1/2}. Hic arcus non eſt centeſima pars
unius gradus, & pro ipſius ſubtenſâ uſurpari poteſt; eſt ideò
orbitæ diameter ad hunc arcum, ut ipſe ad ſuum ſinum ver-
ſum; qui detegitur pedum Rhenol. 15, 736. , & eſt acceſſus
mutuus Lunæ & Telluris, ex horum corporum mutuâ actio-
ne, in uno minuto primo temporis. Celeritas, qua corpus
gravitate ad aliud accedit, pendet à vi qua ab hoc alio attra-
hitur, cujus ſingulæ particulæ materiæ, illud attrahunt; ideò
celeritates Lunæ & Telluris, in mutuo acceſſu, ſunt inverſè ut
quantitates materiæ in his; quod etiam ex æquali motus quanti-
tate in ut utroque corpore deducitur . Hac ergo proportione detegimus, quantum, ex memorato ſpatio 15, 736. pedum, à
Lunâ percurratur; ut quantitas materiæ in utroque corpore
ad quantitatem materiæ in Tellure, ita ſpatium in acceſſu
ad ſe mutuo ab ambobus percurſum, ad viam à ſolâ Lunâ
percurſam. Quantitates autem materiæ in Lunâ & Tellu-
re, ut in ſequentibus videbimus, ſunt inter ſe ut 1. & 39, 37. ;
& eſt 40, 37. ad 39, 37. , ut 15, 736. ad 15, 344 ſpatium à
Lunâ percurſum; quod ergo à corpore quocunque, in ſpa-
tio unius minuti primi, gravitate verſus Tellurem, ad di-
ſtantiam Lunæ percurreretur. Creſcente hac vi, in ratione
inverſà quadrati diſtantiæ à centro, ſpatium eodem tempore
percurſum ad diſtantiam ſemidiametri Telluris, id eſt in hu-
jus ſuperficie, erit 60 {1/2} x 60 {1/2} x 15, 344, ſcil. 56158 pedum; ſed quia in omni motu æquabiliter accelerato, ut hic,
(nam conſideramus vim ad diſtantiam ſuperficiei Telluris à

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer