Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Pars legis, quam examinamus, tertia eſt, gravitatem de-
creſcere, quando diſtantia augetur, & eſſe inverſè ut quadra-
tum diſtantiæ; quod ex Phœnomenis quoque ſequitur.

Corpora, in quæ vis gravitatis agit pro quantitate mate-
riæ, ut in Syſtemate noſtro, eâdem, ut diximus, celeritate
feruntur, in circumſtantiis iiſdem; ita ut non interſit,
utrum majora an minora ſint corpora, & moveantur qua-
ſi eſſent æqualia. In hoc autem caſu, ſi vis verſus pun-
ctum decreſcat in ratione inverſa quadrati diſtantiæ ab hoc
puncto, & corpora ad varias ab hoc ipſo diſtantias revol-
vantur & in circulis retineantur hac vi, quadrata temporum
periodicorum erunt inter ſe, ut diſtantiarum cubi . Quod æquè in lineis Ellipticis, ad quorum focos diriguntur vires,
reſpectu diſtantiarum mediarum, obtinere, à Geometris de-
monſtratur. Hicce autem caſus in corporibus circa Solem,
Saturnum, & Jovem , revolventibus exſtat, unde ſequitur, vim gravitatis, recedendo à centris horum corporum, decre-
ſcere in ratione inverſà quadratorum diſtantiarum.

671.1.

1221.
239.
974.

Hoc ratiocinio, poſitâ gravitate materiæ quantitati pro-
portionali, illam in ratione inverſâ quadrati diſtantiæ decre-
ſcere demonſtramus. Ex eodem, poſitâ gravitatis diminu-
tione juxta hanc rationem, ſequitur, gravitatem materiæ quan-
titati proportionalem eſſe, ut facilè liquet.

671.1.

1222.

Probamus autem alio argumento, diminutionem gravitatis
ſæpius memoratam rationem inverſam quadrati diſtantiæ ſe-
qui; ita ut circa ambas, de quibus agimus, gravitatis leges,
nullum dubium ſupereſſe poſſit.

Planetæ moventur in Orbibus quieſcentibus ; & in his retinentur viribus, quæ ad punctum excentricum dirigun-
tur ; Conſtat autem hæc non obtinere, niſi vis centralis decreſcat in ratione inverſâ quadrati diſtantiæ .

671.1.

1223.
929.
931.
241. 243.

Gravitatem etiam recedendo â Telluris centro, juxta
eandem legem decreſcere, ex ſimili ratiocinio ſequitur. Luna enim in orbitâ retinetur vi, quæ ad Telluris cen-
trum, id eſt ad punctum excentricum, tendit : & licèt li- nea Apſidum non feratur motu parallelo, agitatio hujus, ſi
ſingulas conſideremus revolutiones, admodum eſt exigua, ut
hic pro quieſcente haberi poſſit: ſi enim computatio ineatur

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer