Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA. LIB. IV. CAP XI. materiæ in ſingulas particulas competit; & vis, qua corpus
in alia agit, formatur ex omnibus viribus conjunctis
particularum, ex quibus corpus conſtat; ideò vis hæc
creſcit in ratione, in qua materiæ quantitas augetur; & im-
mutabilis eſt in ſingulis particulis; ad eandem diſtantiam
ſemper eadem; auctâ autem diſtantiâ decreſcit vis, ut qua-
dratum diſtantiæ augetur.

671.1.

1206.
1207.
1208.

Vim hanc gravitatem nominamus, conſiderando corpus,
quod verſus aliud ſponte tendit; quia eo nomine vis hæc in
Telluris viciniis datur .

671.1.

1209.
73.

Conſiderando autem corpus, verſus quod aliud tendit, vim
hanc vocamus attractionem. His nominibus eundem effe-
ctum, & nil præter effectum deſignamus; nam, cum omnis
gravitas ſit reciproca , corpora in ſe mutuo gravitare, idem ſignificat, quàm corpora ſeſe mutuo attrahere, aut
ad ſe mutuo ſponte tendere.

671.1.

1210.
126.

Effectum hunc pro lege Naturæ habemus , quia nunquam failit, & hujus cauſa nobis eſt ignota, & ex legibus notis
minimè deduci poteſt, ut ſtatim dicetur. Nunc autem talem
gravitatem reverâ dari, ex Phœnomenis probandum eſt.

671.1.

4

Planetæ primarii ſinguli in orbitis ſuis retinentur viribus,
quæ ad centrum Solis tendunt ; ideò datur vis, qua Plane- tæ Solem verſus feruntur, & qua Sol reciprocè ad illos
ſingulos tendit : id eſt, Sol in Planetas, & hi in Solem gravitant.

671.1.

944. 226.
1211.
126.

Eodem modo patet, ſecundarios Foviales in Fovem, & Fovem in ipſos; ut & Saturni Satellites in primarium, & hunc illos gravitare .

671.1.

1212.
966. 226. 126.

Etiam Luna & Tellus in ſe mutuo graves ſunt .

671.1.

1213.

Secundarii omnes in Solem gravitatem habent. Omnes
enim, motu regulari, circa Primarios ita feruntur, quaſi Pri-
marii quieſeerent; unde liquet, illos motu communi cum
Primariis ferri; id eſt, eandem vim, qua omnibus momen-
tis ad Solem feruntur Primarii, in Secundarios agere, & hos eâdem celeritate cum Primariis Solem verſus ferri. Ipſæ Secundariorum irregularitates, quæ adeo ſunt exiguæ,
ut reſpectu ſolius Lunæ ſint ſenſibiles, confirmant hanc Se-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer