Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

668. CAPUT X.
De Stellis fixis.

STellas fixas diximus eſſe corpora lucida, ita remota, ut
horum diſtantiæ cum diſtantiis ullis, in Syſtemate Plane-
tario, non conferri poſſint. Non enim ſubtiliſſimis obſerva-
tionibus Aſtronomi potuêre Polos Mundi tranſlatos obſervare
in motu Telluris annuo, licèt circulos orbitæ Telluris æqua-
les in cœlis deſcribant .

668.1.

1187.
952.

669. Definitio I.

Tranſlatio hæc Poli vocatur Paralaxis annua.

1188.

Diſtantiam ſtellarum immenſam eſſe, etiam ex obſervatio-
nibus ope teleſcopiorum deducitur. Si Stella fixa quæcun-
que, ex maximê lucidis & conſpicuis, conſpiciatur adhibito
Teleſcopio, per quod diameter Solis diametro orbitæ annuæ
æqualis apparêret, quaſi punctum lucidum, ſine ſenſibili ma-
gnitudine, apparebit; minores enim omnes Stellæ per Te-
leſcopia, quàm nudis oculis, apparent, nam ex ſola ſcintilla-
tione magnitudinem ſenſibilem habere videntur.

669.1.

1189.

Vt Stellæ diſtinguantur, referuntur ad varias figuras, quæ
in cælis imaginantur, & Aſteriſmi vocantur.

669.1.

1190.

In Zodiaco duodecim Aſteriſmi concipiuntur, Zodiaci Signa
dicti, nominantur ut animalia, aut res quas repræſentant: Ariës, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra,
Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius, Piſces. Si-
gna hæc nomina ſua dedêre, duodecim partibus Eclipticæ de
quibus antea .

669.1.

1191.
1192.
999.

Tempore Hiparchi, ſectiones Eclipticæ & Æquatoris ſitæ
erant inter Aſteriſmos Piſcis & Ariëtis, & Virginis & Li-
bræ, & Aſteriſmi nomina dedêre illis Eclipticæ partibus, quæ
per ſingulos Aſteriſmos tranſibant: & partes Eclipticæ, po-
nendo initium Ariëtis, & Libræ in interſectionibus Æqua-
toris & Eclipticæ, uti in illo tempore, nomina ſervarunt,
licet hæ interſectiones tranſlatæ ſint , unde Sol in Tauro dicitur, quando inter Stellas Aſteriſmi Ariëtis movetur.

669.1.

1193.
1186.

Zodiacus partem Cœli Septentrionalem à Meridionali ſe-
parat.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer