PHYSICES ELEMENTA
caloris eſt omnium maxima, cùm Sol Tropicum Cancri at-
tingit . Non tamen, ubi cauſa caloris eſt maxima, ipſe ca-
lor eſt maximus; nam hic augetur quamdiu calor, interdiu
acquiſitus, non in totum de nocte tollitur; licèt enim quo-
tidiana augmenta minuantur, quamdiu augmentum datur,
creſcit calor. Sic etiam frigus maximè intenſum non eſt in
die breviſſimâ, in qua radiorum ſolarium obliquitas eſt ma-
xima, & abſentia Solis maximè diuturna; ſed frigus creſcit,
quamdiu diminutio caloris durat; circa quam idem ratio-
cinium, quàm circa caloris augmentum, inſtitui poteſt.
Dividitur annus in quatuor tempeſtates; calidiſſima vo-
catur Æſtas; maximè frigida Hyems; temperata quæ Hye-
mem ſequitur Ver; Autumnus Æſtatem ab Hyeme ſeparat.
In regionibus Septentrionalibus, in initio Veris, Sol in
principio Arietis apparet: in initio Æſtatis Sol ad Tropi-
cum cancri pertingit. Vbi Sol ad principium Libræ perve-
nit incboatur Autumnus: Tropicnm Capricorni percurrit
Sol motu diurno in initio Hyemis, quæ omnia ex explicatis
facilè deducuntur.
In regionibus auſtralibus Æſtas cum Hyeme memoratâ coin-
cidit, ver cum Autumno, & vice verſâ.
Cauſæ generales, à quibus diviſio memorata pendet, ſæ-
pe turbantur cauſis peculiaria loca ſpectantibus; præcipuè
in Zonâ Torridâ, de qua ſeparatim agendum diximus. In
pleriſque hujus Zonæ locis duæ tantum obſervantur Tempe-
ſtates, Æſtas & Hyems, quæ ſiccitate & humiditate potiſſi-
mum diſtinguuntur.
Quando Sol ad Zenit alicujus loci accedit, pluviæ dantur
ferè continuæ, unde Calor minuitur; quod tempus ad Hye-
mem refertur. Recedente Sole, minuuntur pluviæ, calor
augetur, & tempus hoc ad Æſtatem refertur
In medio Zonæ Torridæ duæ dantur Æſtates & totidem
Hyemes; quia bis ad Zenit accedit Sol .
1163.
Ad latera hujus Zonæ, licèt Sol bis ad Zenit accedat; cùm inter acceſlus breve tempus detur, ambo Hyemes con-
funduntur; quare duæ tantum tempeſtates in integro anno
obſervantur.