Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

Hiſce generalibus, quæ ſpectant diverſos Horizontis ſi-
tus, expoſitis, quædam magis peculiaria ſunt examinanda.

Dividitur tota Telluris ſuperficies in quinque Zonas. Pri-
ma inter duos Tropicos TT, t t, continetur, vocatur Zona
Torrida; duæ dantur Temperatæ, & duæ Frigidæ. Tempe-
rata Septentrionalis, Tropico Cancri TT, & Circulo Polari
Arctico AA, terminatur: Zona Temperata Auſtralis inter
Tropicum t t, & Circulum Polarem a a, continetur. Fri-
gidæ Zonæ circulis polaribus circumſcribuntur, & Poli ba-
rum centra occupant.

666.1.

1159.
1160.
TAB. XXIV.
fig. 2.
1161.
1162.

In Zonâ Torridâ bis in anno, in meridie, per Zenit tran-
ſit Sol . Nam elevatio Poli minor eſt 23. gr. 29. , & diſtantia Solis ab Æquatore, verſus Polum qui ſupra Horizon-
tem datur, bis in anno æquatur altitudini Poli . Ex quâ eâdem ratione in ipſis Zonæ hujus limitibus, ſub Tropicis
nempe, ſemel tantùm ad Zenit accedit Sol in integro anno .

666.1.

1163.
1137.
1160. 1127.
1087. 1088.
1164.
1087. 1089.

In Zonis Temperatis & Frigidis altitudo Poli minima ex-
cedit maximam diſtantiam Solis ab Æquatore ; ideò nun- quam in hiſce per Zenit tranſit Sol . Ad majorem tamen altitudinem eodem die adſcendit Sol, quo minor eſt altitudo
Poli; quia eo minor etiam eſt inclinatio circulorum motus
diurni ad Horizontem.

666.1.

1165.
1087. 1161.
1162.
1166.
1137.

In Zonâ Torridâ, & Zonis Temperatis, ſingulis diebus na-
turalibus oritur & occidit Sol ; nam diſtantia Solis â Polo ſemper ſuperat Poli altitudinem . Inæquales tamen ubi- que, ſolo Æquatore excepto , ſunt Dies artificiales inter ſe , quæ inæqualitas eo major eſt, quo minus â Zona Fri- gida locus diſtat .

666.1.

1167.
1129. 1137.
1168.
1087. 1160.
1161.
1152.
1132.
1134.

In circulis autem Polaribus, in quibus Zonæ Temperatæ
â Frigidis ſeparantur, altitudo Poli æqualis eſt diſtantiæ So-
lis â Polo, quando datur in Tropico vicino ; ideoque in hoc caſu, id eſt, ſemel in anno, integram Sol, in motu diur-
no, peragit revolutionem, in qua infra Horizontem non
deſcendit.

666.1.

1169.
1089. 1091.

Vbique autem in Zonâ Frigidâ Altitudo Poli ſuperat di-
ſtantiam minimam Solis à Polo ; idcirco, per aliquot revo- lutiones Telluris, datur Sol ad diſtantiam à polo illâ alti-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer