Full text: Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

659. Definitio 14.

Circuli paralleli ad Æquatorem, vocantur Circuli Latitu-
dinis; ut B b.

659.1.

1119.

Determinatâ Latitudine Loci, determinatur circulus Latitu-
dinis, qui per Locum tranſit, ut autem ſitus variorum Locorum
inter ſe determinentur, in ſingulis circulis Loca determinan-
da ſunt, quod fit concipiendo Meridianum, per Locum quem-
cunque notabilem tranſeuntem, qui, ſectione ſuâ, in ſingulis
circulis Latitudinis, punctum determinat, à quo diſtantiæ
Locorum menſurantur.

660. Definitio 15.

Meridianus memoratus, ad arbitrium ſumtus, vocatur Pri-
mus Meridianus.

660.1.

1120.

661. Definitio 16.

Diſtantia loci à primo Meridiano, in circulo Latitudinis
Loci menſurata, vocatur Loci Longitudo.

661.1.

1121.

Aſtronomi omnia referunt ad Meridianum Loci, in quo ob-
ſervationes ſuas inſtituunt.

661.1.

1122.

In explicandis Phænomenis, quæ varias Telluris ſuperfi-
ciei partes ſpectant, conſiderabimus ſpectatorem à Polo ver-
ſus Æquatorem incedentem; ſolumque motum diurnum pri-
mò conſiderabimus.

Quando ſpectator in ipſo Polo Telluris T, datur in S,
cum Horizonte coincidit Æquator cœleſtis E e, & Polus
Mundi P eſt in Zenit; in hoc caſu, quia Circuli ad Hori-
zontem paralleli, etiam ad Æquatorem paralleli ſunt; omnia
corpora cœleſtia motu parallelo ad Horizontem moveri vi-
dentur , in circulis, qui repræſentantur per lineas A a, B b. Stellæ fixæ in Hemiſphærio E P e nunquam occidunt, reli-
quæ nunquam videntur Horizon in hoc ſitu dicitur paralle-
lus, aut ſphæra parallela.

661.1.

1123.
TAB. XXIII .
fig. 3.
1083.
1124.

Si ſpectator in Tellure T à polo recedat, & detur in S,
Horizon dicitur obliquus, aut ſphæra obliqua; axis P p tunc
inclinatur ad Horizontem h b, eo magis, quo ſpectator ma-
gis à polo removetur.

661.1.

1125.
TAB. XXIII .
fig. 4.

662. Definitio 17.

Angulus, quem axis Telluris cum Horizonte efficit, vocatur
Altitudo Poli .

662.1.

1126.
1105.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer